라틴어 문장 검색

in eodemque genere alii callidi, sed impoliti et consulto rudium similes et imperitorum, alii in eadem ieiunitate concinniores, id est faceti, florentes etiam et leviter ornati.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 5장 4:3)
cum aut duplicantur iteranturque verba aut leviter commutata ponuntur, aut ab eodem verbo ducitur saepius oratio aut in idem conicitur aut utrumque, aut adiungitur idem iteratum aut idem ad extremum refertur aut continenter unum verbum non in eadem sententia ponitur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 39장 2:2)
tamen huic leviter gementi illi ipsi, qui ferunt saucium, personae gravitatem intuentes non dubitant dicere:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 49:2)
nam cum ex renibus laboraret, ipso in eiulatu clamitabat falsa esse illa, quae antea de dolore ipse sensisset.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 60:5)
ut enim innocens is dicitur, non qui leviter nocet, sed qui nihil nocet, sic sine metu is habendus est, non qui parva metuit, sed qui omnino metu vacat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 41:2)
Est contra medias cavaedium hilare, mox triclinium satis pulchrum, quod in litus excurrit ac si quando Africo mare impulsum est, fractis iam et novissimis fluctibus leviter alluitur.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 17 5:1)
quacumque loco moveris humum, obvius et paratus umor occurrit, isque sincerus ac ne leviter quidem tanta maris vicinitate corruptus.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 17 25:4)
Eques Romanus a servo eius, ut transitum daret, manu leviter admonitus convertit se nec servum, a quo erat tactus, sed ipsum Macedonem tam graviter palma percussit ut paene concideret.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 14 7:1)
neque enim leviter et cursim, ut de re tanta retractanda est.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 9 23:3)
ita leviter et sensim clivo fallente consurgit, ut cum ascendere te non putes, sentias ascendisse.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 6 14:2)
illic recta gestatio longo limite super litus extenditur, hic spatiosissimo xysto leviter inflectitur;
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 7 4:3)
Tu puerum leviter posce, quod ipsa voles.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber primus, poem 420)
Risit, ut audirem, tenera cum matre Cupido Et leviter 'fies tu quoque fortis' ait.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber primus, poem 69)
insere te turbae, leviterque admotus eunti velle latus digitis, et pede tange pedem.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber I 1:426)
mota Cytheriaca leviter mea tempora myrto contigit et
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 4권20)

SEARCH

MENU NAVIGATION