라틴어 문장 검색

ad famam obsidionis dilectus haberi coeptus erat;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 95:1)
concilium populorum omnium habentibus Anagninis in circo quem Maritimum vocant praeter Aletrinatem Ferentinatemque et Verulanum omnes Hernici nominis populo Romano bellum indixerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 612:2)
data concilia conubiaque adempta et magistratibus praeter quam sacrorum curatione interdictum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 637:2)
ob haec volgo in conciliis iactata populus Romanus bellum fieri Aequis iussit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 664:2)
multa de eo concilia populorum Etruriae habita, nec perfici quicquam potuit, non tam quia imminui agrum quam quia accolas sibi quisque adiungere tam efferatae gentis homines horrebat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 128:1)
quibus obviam missi ab Samnitibus, qui denuntiarent, si quod adissent in Samnio concilium, haud inviolatos abituros.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 146:3)
palam omnibus conciliis vexari principes Etruscorum, quod non Gallos quacumque condicione traxerint ad bellum;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 157:1)
ab Sutrio et Nepete et Faleriis legati, auctores concilia Etruriae populorum de petenda pace haberi, totam belli molem in Samnium averterunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 171:1)
Etruriam pulsi petierunt, et quod legationibus nequiquam saepe temptaverant, id se tanto agmine armatorum mixtis terrore precibus acturos efficacius rati, postulaverunt principum Etruriae concilium.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 206:1)
cum eis in Samnium profectus, dum hostes operati superstitionibus concilia secreta agunt, Amiternum oppidum de Samnitibus vi cepit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 563:1)
ad haec audienda cum circumfusa paulatim multitudine permixtum senatui esset populi concilium, repente primores secessione facta priusquam responsum daretur, argentum aurumque omne ex publico privatoque in forum conlatum in ignem ad id raptim factum conicientes eodem plerique semet ipsi praecipitaverunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 137:1)
ita enim maximus natu ex iis in concilio respondit:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 188:2)
inde extemplo abire finibus Volcianorum iussi ab nullo deinde concilio Hispaniae benigniora verba tulere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 191:1)
ibi iis nova terribilisque species visa est, quod armati - ita mos gentis erat - in concilium venerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 193:1)
eadem ferme in ceteris Galliae conciliis dicta auditaque;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 199:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION