라틴어 문장 검색

Cetera quae pertinent ad purgandum ulcus, ad implendum, ad cicatricem inducendam, conueniuntque, in uulneribus exposita sunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 34:4)
Exposuisse tantum genus uitii satis est.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 6장 65:2)
Linguae quoque ulcera non aliis medicamentis egent, quam quae prima parte superioris capitis exposita sunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 12장 1:1)
Protinus autem quantum curatio efficiat, quantumque aut sperari aut timeri debeat, ex quibusdam signis intellegi potest, fereque isdem, quae in uolneribus exposita sunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 3장 1:1)
Idque non in Graecia tantummodo, sed in aliis quoque gentibus celebre est, adeo ut nulla medicinae pars magis per nationes quoque exposita sit.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 7장 42:7)
Postea facienda eadem sunt, quae in auribus adustis exposita sunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 12장 12:6)
Si uitiosa est, easdem notas habet, quas in carcinomate exposui.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 14장 3:7)
Et quidem duobus linis inicienda est, spissior quam alibi, quia et rumpi facilius motu uentris potest, et non aeque magnis inflammationibus pars ea exposita est.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 16장 4:1)
At si in alterutrum latus, oculis id expositum est, paresque utrimque easdem notas sed minores habet.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 27장 2:1)
Finito uitio, quemadmodum agendum esset, iam alias [superius] exposui.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 30장 7:6)
quia iuxta uiscera est, grauioribusque periculis is locus expositus est.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 9장 1:2)
Ab uno uero et uicensimo die, quo utique os esse debet glutinatum, id agendum cibis uberioribus est, ut corpus quam plenissimum fiat, quo melius os uestiat, quod illo loco tenerum adhuc iniuriae sub tenui cute expositum est.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 9장 2:2)
medicamentis uero isdem opus est, quae prima parte huius capitis exposita sunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 9장 9:5)
Quibus periculis etiam magis id expositum, quod iuxta ipsos articulos ictum est.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 10장 23:5)
Sed antequam dico, quibus praecedentibus morborum timor subsit, non alienum videtur exponere, quae tempora anni, quae tempestatum genera, quae partes aetatis, qualia corpora maxime tuta, vel periculis opportuna sint, quod genus adversae valetudinis in quoque timeri maxime possit.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, Prooemium. De signis adversae valetudinis, et de communibus auxiliis. 2:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION