라틴어 문장 검색

Omnibus in exercitu insciis et requirentibus imperatoris consilium, magno metu ac tristimonia sollicitabantur.
(카이사르, 아프리카 전기 10:4)
Quibus rebus Scipio quique cum eo essent comites mirari et requirere: C.
(카이사르, 아프리카 전기 35:1)
Qui postquam ad ea castra quae petebant perfugerunt, ut refecti castris rursus sese defenderent ducemque aliquem requirerent quem respicerent, cuius auctoritate imperioque rem gererent:
(카이사르, 아프리카 전기 85:4)
Qui illarum partium fautores essent, conveniunt in domum quo erat delatus, qui arbitrati sunt clanculum venisse, ut ab eo quae vellent de bello requirerent.
(카이사르, 히스파니아 전기 32:13)
Qua in fuga Fabius Pelignus quidam ex infimis ordinibus de exercitu Curionis primus agmen fugientium consecutus magna voce Varum nomine appellans requirebat, uti unus esse ex eius militibus et monere aliquid velle ac dicere videretur.
(카이사르, 내란기, 2권 35:1)
Genus hoc est ex essedis pugnae. Primo per omnes partes perequitant et tela coiciunt atque ipso terrore equorum et strepitu rotarum ordines plerumque perturbant, et cum se inter equitum turmas insinuaverunt, ex essedis desiliunt et pedibus proeliantur.
(카이사르, 갈리아 전기, 4권, 33장1)
Haec loca vicinitatibus erant nota, magnamque res diligentiam requirebat non in summa exercitus tuenda (nullum enim poterat universis perterritis ac dispersis periculum accidere), sed in singulis militibus conservandis; quae tamen ex parte res ad salutem exercitus pertinebat.
(카이사르, 갈리아 전기, 6권, 34장3)
Magno dolore Aedui ferunt se deiectos principatu, queruntur fortunae commutationem et Caesaris indulgentiam in se requirunt, neque tamen suscepto bello suum consilium ab reliquis separare audent.
(카이사르, 갈리아 전기, 7권, 63장8)
scilicet iis hanc maxime requirentibus, qui corporum suorum robora inquieta cogitatione nocturnaque vigilia minuerant.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, Prooemium13)
Abditas causas vocant, in quibus requiritur, ex quibus principis nostra corpora sint, quid secundam, quid adversam valetudinem faciat.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, Prooemium30)
Tum requirunt etiam, quare venae nostrae modo summittant se, modo attollant;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, Prooemium48)
Requirere etiam se, ratio idem doceat quod experientia an aliud:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, Prooemium102)
Ergo vehemens febris, ubi rubet corpus, venaeque plenae tument, sanguinis detractionem requirit;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 10장22)
Eadem autem modo in totis corporibus esse debet, ut cum infirmus aliquis implendus est, modo in partibus, aut quia ipsius eius membri inbecillitas id requirit aut quia alterius.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 14장21)
Facilis etiam et necessaria cognitio est naturam eius requirentibus.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 18장55)

SEARCH

MENU NAVIGATION