라틴어 문장 검색

turba facit dubium coeptaque nostra tenet.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 4권526)
est nemus arboribus densum, secretus ab omni voce locus, si non obstreperetur aquis, hic ego quaerebam, coepti quae mensis origo esset, et in cura nominis huius eram.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 6권7)
nunc ades o coeptis, flava Minerva, meis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 6권418)
Pierides, coeptis addite summa meis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 6권515)
Prima quidem coepto committam proelia versu , Non soleant quamvis hoc pede bella geri :
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ibis, 1권 3:2)
di, coeptis (nam vos mutastis et illas) adspirate meis primaque ab origine mundi ad mea perpetuum deducite tempora carmen.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 1권 4:2)
Tunc quoque, ut ora dei madida rorantia barba contigit et cecinit iussos inflata receptus, omnibus audita est telluris et aequoris undis, et quibus est undis audita, coercuit omnes.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 1권 36:8)
Mox ubi creverunt naturaque mitior illis contigit, ut quaedam, sic non manifesta, videri forma potest hominis, sed, uti de marmore coepta, non exacta satis rudibusque simillima signis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 1권 41:7)
Sic ubi deseruit madidos septemfluus agros Nilus et antiquo sua flumina reddidit alveo aetherioque recens exarsit sidere limus, plurima cultores versis animalia glaebis inveniunt, et in his quaedam modo coepta per ipsum nascendi spatium, quaedam inperfecta suisque trunca vident numeris;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 1권 44:2)
Ille tamen pugnat molles evincere somnos et, quamvis sopor est oculorum parte receptus, parte tamen vigilat.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 1권 67:8)
" Nec coeptum dimittit iter, dominoque iacentem cum iuvene Haemonio vidisse Coronida narrat.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 47:3)
Tunc quoque se, postquam est inferna sede receptus, in Stygia spectabat aqua.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 3권 50:1)
Ad quae sua bracchia tendens ter se convertit, ter sumptis flumine crinem inroravit aquis ternisque ululatibus ora solvit et, in dura submisso poplite terra, "Nox" ait "arcanis fidissima, quaeque diurnis aurea cum luna succeditis ignibus astra, tuque triceps Hecate, quae coeptis conscia nostris adiutrixque venis cantusque artisque magorum, quaeque magos, Tellus, pollentibus instruis herbis, auraeque et venti montesque amnesque lacusque dique omnes nemorum, dique omnes noctis adeste.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 7권 13:6)
Multos tamen inde requiro, quos quondam vidi vestra prius urbe receptus.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 7권 44:9)
Coepta placent, et stat sententia tradere mecum dotalem patriam finemque imponere bello.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 6:30)

SEARCH

MENU NAVIGATION