라틴어 문장 검색

ferreus est, heu heu, quisquis in urbe manet.
(티불루스, Elegiae, 2권, poem 32)
at tu, quisquis is es, cui tristi fronte Cupido imperat ut nostra sint tua castra domo ferrea non uenerem sed praedam saecula laudant:
(티불루스, Elegiae, 2권, poem 320)
Qui primus caram iuueni carumque puellae eripuit iuuenem, ferreus ille fuit;
(티불루스, Elegiae, 3권, poem 21)
Artis opus rarae, fulgens testudine et auro pendebat laeua garrula parte lyra.
(티불루스, Elegiae, 3권, poem 416)
Sed tamen, ut tecum liceat, Cerinthe, uagari, ipsa ego per montes retia torta feram, ipsa ego uelocis quaeram uestigia cerui et demam celeri ferrea uincla cani.
(티불루스, Elegiae, 3권, poem 97)
quid turres, quid vineas testudinesque et alium oppugnandarum urbium apparatum loquar?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 52:1)
inde clamore sublato ac testudine facta subeunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 467:2)
itaque cum Galli structis ante se scutis conferti starent nec facilis pede conlato videretur pugna, iussu legatorum collecta humi pila quae strata inter duas acies iacebant atque in testudinem hostium coniecta;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 412:1)
Galli testudine facta conferti stabant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 418:1)
secuti alii testudine facta in urbem perrumpunt deturbatisque Samnitibus quae circa portam erant muri occupavere;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 608:2)
ipse scalas ferri ad muros ab omni parte urbis iussit ac testudine ad portas successit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 622:1)
quae propius subibant naves, quo interiores ictibus tormentorum essent, in eas tollenone super murum eminente ferrea manus, firmae catenae inligata, cum iniecta prorae esset gravique libramento plumbi recelleret ad solum, suspensa prora in puppim statuebat;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 440:1)
Itaque ex utraque parte signo dato cum rostris concurrissent neque retro navem inhiberent nec dirimi ab se hostem paterentur, quam quis indeptus navem erat ferrea iniecta manu, ita conserebant ex propinquo pugnam ut non missilibus tantum, sed gladiis etiam prope conlato pede gereretur res.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 547:1)
etiam qui erexerant ad murum scalas, alii furcis ad id ipsum factis detrudebantur, in alios lupi superne ferrei iniecti, ut in periculo essent ne suspensi in murum extraherentur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 35:1)
levium corporum homines et multa exercitatione pernicium, clavos secum ferreos portantes, qua per inaequaliter eminentia rupis poterant scandunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 306:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION