라틴어 문장 검색

absiliunt pontes, tectique prementis saxea frena labant, dissaeptoque aggere rursus utitur et truncas rupes in templa domosque praecipitat frangitque suis iam moenibus urbem.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 10권398)
multis vestigia caedis nulla, ruunt planctu pendente et ubique parato, at circum informes truncos miserabile surgit certamen, qui iusta ferant, qui funera ducant.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 12권13)
Geticae non plura queruntur hospitibus tectis trunco sermone volucres, cum duplices thalamos et iniquum Terea clamant.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 12권243)
Quaerendus cuneus est malus trunco malo.
(푸블릴리우스 시루스, Syrus가 작성했다고 잘못 알려진 문장들, Q3)
Nonne et vos cotidie experimentis inluminantibus tenebras antiquitatis totam illam veterem et squalentem silvam legum novis principalium rescriptorum et edictorum securibus truncatis et caeditis?
(테르툴리아누스, Apologeticum, 4장 7:1)
non dico quales sitis in sacrificando, cum enecta et tabidosa et scabiosa quaeque mactatis, cum de opimis et integris supervacua quaeque truncatis, capitula et ungulas, quae domi quoque pueris vel canibus destinassetis, cum de decima Herculis nec tertiam partem in aram eius inponitis.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 14장 1:2)
Pro qua re etiam Iohannes Baptista capite truncatus est, et sancto martyrio consummatus, cui non est dictum, ut Christum negaret, et pro Christi confessione occisus est;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XXVII. 3:6)
in cuius aquilonali parte quercus Abrahae duorum hominum altitudinis truncus ecclesia circumdata est.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XVII. 1:11)
nam cum exanimati plerique essent arborum truncis fragmentisque ramorum, ceteram multitudinem inopinato malo trepidam Galli saltum omnem armati circumsedentes interfecerunt, paucis e tanto numero captis, qui pontem fluminis petentes, obsesso ante ab hostibus ponte, interclusi sunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 311:1)
nec id sane haruspici placuisse quod secundum trunca et turpia exta nimis laeta apparuissent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 403:1)
statuis inde regis deiectis truncatisque, signo receptui dato conscenderunt naves et Piraeum, unde profecti erant, redierunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 252:1)
Capua quidem, sepulcrum ac monumentum Campani populi, elato et extorri eiecto ipso populo, superest, urbs trunca, sine senatu, sine plebe, sine magistratibus, prodigium, relicta crudelius habitanda quam si deiecta foret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 327:1)
puerum trunci corporis in agro Romano natum et quadrupedem anguem visum;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 99:2)
Quia enim me truncum lentum nominas.
(티투스 마키우스 플라우투스, Truculentus, act 2, scene 230)
Sin autem circa aedem ex tribus lateribus podium faciendum erit, id constituatur, uti quadrae, spirae, trunci, coronae, lysis ad ipsum stylobatam, qui erit sub columnarum spiris, conveniant.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER TERTIUS, 4장20)

SEARCH

MENU NAVIGATION