라틴어 문장 검색

Iamque dies caelo concesserat almaque curru noctivago Phoebe medium pulsabat Olympum:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 10권 11:1)
utque leo, specula cum vidit ab alta stare procul campis meditantem in proelia taurum, advolat:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 10권 21:14)
Nec iam fama mali tanti, sed certior auctor advolat Aeneae, tenui discrimine leti esse suos, versis tempus succurrere Teucris.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 10권 22:1)
Advolat Aeneas vaginaque eripit ensem et super haec:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 10권 35:16)
quales Threiciae cum flumina Thermodontis pulsant et pictis bellantur Amazones armis seu circum Hippolyten, seu cum se Martia curru Penthesilea refert, magnoque ululante tumultu feminea exsultant lunatis agmina peltis.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 11권 24:5)
haec dira meo dum vulnere pestis pulsa cadat, patrias remeabo inglorius urbes.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 11권 28:8)
Fugit ipse Latinus pulsatos referens infecto foedere divos.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 12권 13:15)
At fervidus advolat hasta Messapus teloque orantem multa trabali desuper altus equo graviter ferit atque ita fatur:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 12권 14:4)
Iam vero et Rutuli certatim et Troes et omnes convertere oculos Itali, quique alta tenebant moenia quique imos pulsabant ariete muros, armaque deposuere umeris.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 12권 27:3)
Scilicet et tempus veniet, cum finibus illis agricola incurvo terram molitus aratro exesa inveniet scabra robigine pila aut gravibus rastris galeas pulsabit inanis grandiaque effossis mirabitur ossa sepulchris.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 1권 16:12)
Nonne vides, cum praecipiti certamine campum corripuere ruuntque effusi carcere currus, cum spes arrectae iuvenum, exsultantiaque haurit corda pavor pulsans?
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 3권 4:5)
Interea teneris tepefactus in ossibus umor aestuat et visenda modis animalia miris, trunca pedum primo, mox et stridentia pennis, miscentur tenuemque magis magis aera carpunt, donec, ut aestivis effusus nubibus imber, erupere aut ut nervo pulsante sagittae, prima leves ineunt si quando proelia Parthi.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 4권 13:10)
pallida Mors aequo pulsat pede pauperum tabernas regumque turris.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 1권, Poem 44)
Nunc est bibendum, nunc pede libero pulsanda tellus;
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 1권, Poem 371)
filia rectius expugnat iuvenum domos, pulso Thyias uti concita tympano.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 3권, Poem 154)

SEARCH

MENU NAVIGATION