라틴어 문장 검색

consul quia non comminus pugnam sed procul locis oppugnandis futuram praeceperat animo, ingentem vim pilorum, velitarium hastarum, sagittarum glandesque et modicorum qui funda mitti possent lapidum paraverat, instructusque missilium apparatu ad Olympum montem ducit et a quinque ferme milibus castra locat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 246:1)
apparatum omnem tormentorum machinarumque travectum ab Ambraciae oppugnatione habebat, et opera quae facienda erant impigre milites perfecerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 351:2)
decem deinde dies magno apparatu ludos M. Fulvius, quos voverat Aetolico bello, fecit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 230:2)
ludi deinde votivi Q. Fulvii consulis per dies decem magno apparatu facti.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 538:1)
quod ut maturius erumperet, Eumenes rex commentarium ferens secum, quod de apparatibus belli omnia inquirens fecerat, Romam venit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 56:1)
attalum, regis Eumenis fratrem, legatum venisse Romam Valerius Antias his consulibus scribit ad deferenda de Perseo crimina indicandosque apparatus belli.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 112:1)
his eum fultum societatibus atque amicitiis eos domesticos apparatus belli habere ut externis non egeat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 129:1)
belli apparatum non differendum censuerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 277:1)
desideraturos Romanos eundem navalem apparatum quem nuper Antiochi, quem Philippi ante bello vidissent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 477:2)
adeo enim apparatibus belli fuisse instructum, ipsis nulla parata re, ut omnia opportuna loca praeoccupari ante ab eo potuerint quam exercitus in Graeciam traiceretur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 494:1)
illum omnibus indignitatibus compulsum ad rebellandum, inter apparatum belli fato oppressum;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 558:1)
arma illos habere ea quae sibi quisque paraverit pauper miles, Macedonas prompta ex regio apparatu, per tot annos patris sui cura et impensa facta.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 562:2)
satis regios apparatus ad ea dictum sufficere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 572:2)
inde frumento complurium dierum sumpto iussoque apparatu oppugnandarum urbium sequi, tertio die ad Uscanam Penestianae terrae ea maxima urbs est - posuit castra, prius tamen quam vim admoveret, missis qui temptarent nunc praefectorum praesidii, nunc oppidanorum animos.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIII 203:1)
Ab seriis rebus ludicrum, quod ex multo ante praeparato et in Asiae civitates et ad reges missis qui denuntiarent, et, cum circumiret ipse Graeciae civitates, indixerat principibus, magno apparatu Amphipoli fecit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 389:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION