라틴어 문장 검색

Cum deinde arbor convaluerit, quicquid falce contingi poterit, exputandum est, allevandumque eatenus, ne plaga corpori matris applicetur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 6장 14:4)
supra quod spatium deinde per circuitum in tres partes arbor dividenda est, ac tribus lateribus singuli ramuli submittendi primo tabulato assignentur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 6장 15:2)
Eademque ratione usque in cacumen ordinanda erit arbor.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 6장 16:2)
Arboris autem perpetua cultura est, non solum diligenter eam disponere, sed etiam truncum circumfodere, et quicquid frondis enatum fuerit, alternis annis aut ferro amputare aut astringere, ne nimia umbra viti noceat.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 6장 17:1)
Cum deinde arbor vetustatem fuerit adepta, propter terram vulnerabitur ita, ut excavetur usque in medullam, deturque exitus humori, quem ex superiore parte conceperit.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 6장 17:2)
Vitem quoque, antequam ex toto arbor praevalescat, conserere convenit.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 6장 17:3)
Ita suppares esse aetate et viribus arbores vitesque convenit.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 6장 18:3)
Sed arboris maritandae causa scrobis viviradici fieri debet latus pedum duorum, altus levi terra totidem pedum (gravi, dupondio et dodrante) longus pedum sex aut minimum quinque.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 6장 18:4)
Absit autem hic ab arbore ne minus sesquipedali spatio.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 6장 18:5)
Nam si radicibus ulmi iunxeris, male vitis comprehendet, et cum tenuerit, incremento arboris opprimetur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 6장 18:6)
Hanc observationem non solum in vitium positione, sed in ulmorum ceterarumque arborum praecipio:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 6장 20:1)
et uti cum de seminario eximuntur, rubrica notetur una pars, quae nos admoneat, ne aliter arbores constituamus, quam quemadmodum in seminario steterint.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 6장 20:2)
Melius autem locis apricis, ubi caeli status neque praegelidus neque nimium pluvius est, autumni tempore et arbores et vites post aequinoctium deponuntur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 6장 20:4)
Vites in ultimo scrobe deponi oportet, materiasque earum per scrobem porrigi, deinde ad arborem erigi;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 6장 21:2)
Locis autem prae-fervidis semina septentrionali parte arbori applicanda sunt:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 6장 22:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION