라틴어 문장 검색

Et contra propugnatores cum iam discussurus turrim oppositam aries maximus adventaret, prominentem eius ferream frontem, quae re vera formam effingit arietis, arte subtili illaqueatam altrinsecus, laciniis retinuere longissimis, ne retrogradiens resumeret vires, neve ferire muros assultibus densis contemplabiliter posset, fundentes quoque ferventissimam picem.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XX , 11장 15:1)
Crastina vero luce primum terris immissa, universi artifices operi machinae mangenarum et arietis instant, alii securibus, alii terebellis, quousque sub spatio quatuor hebdomadarum opus machinae arietis et mangenarum ad unguem perductum est ante turrim David, in aspectu omnium qui in eodem praesidio morabantur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 6:1)
Et, ut pro vero aiunt, quibus res patuit, hanc massam grandis talenti et arietis aurei, mortuo Urbano pontifice, Jerusalem detulit ac Boemundum Baldewinumque corrumpens, Godofrido duci arietem et caetera munera contulit:
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 14:5)
Turci siquidem videntes crebro ariete muros impelli et concuti, et turrim ligonibus perfodi, adipem, oleum picemque stuppis et facibus ardentissimis commistam fundebant a moenibus, quae instrumentum arietis et crates vimineas prorsus assumpserunt;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 66:6)
aries autem eius habuerat longitudinem pedum CLXXX, latitudine in imo palmopedali, crassitudine pedali, contracto capite in latitudine pes, crassitudine S. Is autem aries habuerat de ferro duro rostrum, ita uti naves longae solent habere, et ex ipso rostro lamminae ferreae IIII circiter pedum XV fixae fuerant in materia.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 15장20)
Eligitur abies vel ornus excelsa, cuius summitas duro ferro concluditur et prolixo, arietis efficiens prominulam speciem, quae forma huic machinamento vocabulum indidit, et sic suspensa utrimque, transversis asseribus et ferratis, quasi ex lance vinculis trabis alterius continetur, eamque quantum mensurae ratio patitur, retro repellens, rursus ad obvia quaeque rumpenda protrudit, ictibus validissimis, instar adsurgentis et cedentis arietis Qua crebritate velut reciproci fulminis impetu aedificiis scissis in rimas, concidunt structurae laxatae murorum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIII, 4장 8:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION