라틴어 문장 검색

Qua re nihil est quod quisquam magnitudinem artium ex eo, quod senes discunt, pertimescat, namque aut senes ad eas accesserunt aut usque ad senectutem in studiis detinentur aut sunt tardissimi;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 89:1)
Qua re "bene et praeclare" quamvis nobis saepe dicatur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 101:1)
qua re, ut ante dixi, primum silva rerum [ac sententiarum] comparanda est, qua de parte dixit Antonius;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 103:3)
Explicatis igitur his generibus ac modis disceptationum omnium nihil sane ad rem pertinet, si qua in re discrepavit ab Antoni divisione nostra partitio:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 119:1)
Ornatissimae sunt igitur orationes eae, quae latissime vagantur et a privata [et a singulari] controversia se ad universi generis vim explicandam conferunt et convertunt, ut ei, qui audiant, natura et genere et universa re cognita de singulis reis et criminibus et litibus statuere possint.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 120:1)
qua re non est paucorum libellorum hoc munus, ut ei, qui scripserunt de dicendi ratione, arbitrantur, neque Tusculani atque huius ambulationis antemeridianae aut nostrae posmeridianae sessionis;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 121:2)
et, si est honestas in rebus ipsis, de quibus dicitur, exsistit ex re naturalis quidam splendor in verbis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 125:2)
Qua re primum ad heroum nos [dactylici et anapaesti spondi pedem] invitat:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 182:5)
Qua re aut paria esse debent posteriora superioribus, et extrema primis aut, quod etiam est melius et iucundius, longiora.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 186:6)
omnique in re posse quod deceat facere artis et naturae est, scire quid quandoque deceat prudentiae.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 212:3)
Ac sine dubio in omni re vincit imitationem veritas, sed ea si satis in actione efficeret ipsa per sese, arte profecto non egeremus;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 215:1)
oculos autem natura nobis, ut equo aut leoni saetas, caudam, auris, ad motus animorum declarandos dedit, qua re in hac nostra actione secundum vocem vultus valet;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 222:5)
qua re etiam hac imperiti, hac vulgus, hac denique barbari maxime commoventur:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 223:3)
Studeo, mi pater, Latine ex te audire ea quae mihi tu de ratione dicendi Graece tradidisti, si modo tibi est otium et si vis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 1장 1:2)
Qua re cum de causa dixero, in quo inest propositum, de utroque dixero.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 3장 2:9)

SEARCH

MENU NAVIGATION