라틴어 문장 검색

Nunc de ceteris sideribus, quae sunt dextra ac sinistra zonam signorum meridiana septentrionalique parte mundi stellis disposita figurataque, dicam.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER NONUS, 3장16)
earumque capita inter se dispicientia sunt constituta, caudae capitibus earum adversae contra dispositae figurantur;
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER NONUS, 4장26)
Quae figurata conformataque sunt siderum in mundo simulacra, natura divinaque mente designata, ut Democrito physico placuit, exposui, sed tantum ea, quorum ortus et occasus possumus animadvertere et oculis contueri.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER NONUS, 5장17)
post has virgulas tympanum, in quo descriptus et depictus est mundus signiferque circulus [descriptioque ex XII caelestium signorum fit figurata], cuius ex centro deformatio unum maius, alterum minus.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER NONUS, 8장36)
Corporis vero forma constabit exiguo capite, nigris oculis, naribus apertis, brevibus auriculis et arrectis, cervice molli lataque nec longa, densa iuba et per dextram partem profusa, lato et musculorum toris numeroso pectore, grandibus armis et rectis, lateribus inflexis, spina duplici, ventre substricto, testibus paribus et exiguis, latis lumbis et subsidentibus, cauda longa et setosa crispaque, mollibus atque altis Tectisque cruribus, tereti genu parvoque neque introrsus spectanti, rotundis clunibus, feminibus torosis ac numerosis, duris ungulis et altis et concavis rotundisque, quibus coronae mediocres superpositae sunt.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 29장 2:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION