라틴어 문장 검색

cum ille in saepta inrupisset, gladios destringendos, lapides iaciendos curasset, dein subito voltu Milonis perterritus fugeret ad Tiberim, vos et omnes boni vota faceretis ut Miloni uti virtute sua liberet.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 15장 3:3)
arma in villam Ocriculanam devecta Tiberi, domus in clivo Capitolino scutis referta, plena omnia malleolorum ad urbis incendia comparatorum:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 24장7)
Utinam me solum inimicus ignis hauriret vel hibernum invaderet mare.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 98:16)
si tamen detur electio, illam orationem similem nivibus hibernis, id est crebram et assiduam sed et largam, postremo divinam et caelestem volo.
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 20 22:3)
post hanc cubiculum cum procoetone, altitudine aestivum, munimentis hibernum;
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 17 10:3)
Tenet se trans Tiberim in hortis, in quibus latissimum solum porticibus immensis, ripam statuis suis occupavit, ut est in summa avaritia sumptuosus, in summa infamia gloriosus.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 2 5:1)
sed ubi aquae plurimum, palus nulla, quia devexa terra, quidquid liquoris accepit nec absorbuit, effundit in Tiberim.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 6 11:3)
Magna sui parte meridiem spectat aestivumque solem ab hora sexta, hibernum aliquanto maturius quasi invitat, in porticum latam et pro modo longam.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 6 15:1)
Iungitur cubiculum obvium soli, maxime hiberno.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 6 28:2)
Post utramque cryptoporticum, unde triclinium desinit, incipit porticus ante medium diem hiberna, inclinato die aestiva.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 6 31:1)
Tiberis alveum excessit et demissioribus ripis alte superfunditur;
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 17 1:3)
longa dies citius brumali sidere, noxque tardior hiberna solstitialis erit, nec Babylon aestum, nec frigora Pontus habebit, calthaque Paestanas vincet odore rosas, quam tibi nostrarum veniant oblivia rerum.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 2권, poem 412)
ut celeri passu Cremeram tetigere rapacem (turbidus hibernis ille fluebat aquis), castra loco ponunt:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 2권137)
Sex ubi sustulerit, totidem demerserit orbes, purpureum rapido qui vehit axe diem, altera gramineo spectabis Equirria Campo, quem Tiberis curvis in latus urget aquis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 3권343)
vere monet curvas materna per aequora puppes ire nec hibernas iam timuisse minas.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 4권88)

SEARCH

MENU NAVIGATION