라틴어 문장 검색

alii ubi modo Pisae sunt, Phocida oppidum fuisse aiunt, quod nobis indicio est ex Peloponneso originem id oppidum trahere.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DECIMVM COMMENTARIVS., commline 1797)
servitio servitium est condicionis indicium.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA PRIMA., commline 401)
cui post sacramentum, quod eum numquam se soluturum iuraverat, anulum de ipsis vinculis, clauso de monte Caucaso lapide, dedit ad poenae praeteritae indicium.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA SEXTA., commline 4221)
et volunt quidam hoc coronae genus ad indicium mortis electum;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA SEXTA., commline 682)
nam 'vestigia' appellavit indicia.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 2582)
"Sit licet ille Theodorus Cyrenaeus, vel qui prior Diagoras Melius, cui Atheon cognomen adposuit antiquitas, qui uterque nullos deos adseverando timorem omnem, quo humanitas regitur, venerationemque penitus sustulerunt:"
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 8장 1:2)
"Et nos enim idem fuimus et eadem vobiscum quondam adhuc caeci et hebetes sentiebamus, quasi Christiani monstra colerent, infantes vorarent, convivia incesta miscerent, nec intellegebamus ab his fabulas istas semper ventilari et numquam vel investigari vel probari, nec tanto tempore aliquem existere, qui proderet, non tantum facti veniam, verum etiam indicii gratiam consecuturum:"
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 28장 1:2)
"Reges tamen regni sui per officia ministrorum universa noverunt, deo indiciis opus non est:"
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 33장 1:5)
"Et tamen admonentur homines doctissimorum libris et carminibus poetarum illius ignei fluminis et de Stygia palude saepius ambientis ardoris, quae cruciatibus aeternis praeparata, et daemonum indiciis et de oraculis prophetarum cognita, tradiderunt."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 35장 1:1)
deinde magni interest coram videre me, quem ad modum adversarius de quaque re adseveret, maxime autem, quem ad modum quaeque res audiatur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 57장 1:3)
sin adseveramus, vide ne religio nobis tam adhibenda sit quam si testimonium diceremus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 85장 2:7)
post autem aliquanto, toto iam indicio exposito atque edito, surrexit;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM TERTIA 11:4)
Ac mihi quidem, Quirites, cum illa certissima visa sunt argumenta atque indicia sceleris, tabellae, signa, manus, denique unius cuiusque confessio, tum multo certiora illa, color, oculi, vultus, taciturnitas.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM TERTIA 13:1)
Indiciis expositis atque editis, Quirites, senatum consului de summa re publica quid fieri placeret.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM TERTIA 13:3)
Nam P. Lentulus, quamquam patefactis indiciis, confessionibus suis, iudicio senatus non modo praetoris ius, verum etiam civis amiserat, tamen magistratu se abdicavit, ut quae religio C. Mario, clarissimo viro, non fuerat, quo minus C. Glauciam, de quo nihil nominatim erat decretum, praetorem occideret, ea nos religione in privato P. Lentulo puniendo liberaremur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM TERTIA 15:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION