라틴어 문장 검색

tu, cum Capitolia nostrae infitiata lyrae, saevum ingratumque dolebas mecum victa Iovem;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 3권, ecloga ad uxorem 13)
"germanum exsilio fretum Argolicisque tumentem hospitiis, quod sponte cupit, procul impius aula arceat, alternum regni infitiatus honorem, hinc causae irarum, certo reliqua ordine ducam."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 1권109)
vos quoque, Thespiadae, cur infitiatus honora arcuerim fama?
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 2권246)
iam pudet incepti, iam paenitet, ac velut ille fluctibus Ioniis Calabrae datus arbiter alno - nec rudis undarum, portus sed linquere amicos purior Olenii frustra gradus impulit astri - , cum fragor hiberni subitus Iovis, omnia mundi claustra tonant multusque polos inclinat Orion, ipse quidem malit terras pugnatque reverti, fert ingens a puppe notus, tunc arte relicta ingemit et caecas sequitur iam nescius undas:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 3권14)
"nos te lugenti, puer, infitiamur Averno, maestaque perpetuis sollemnia iungimus astris, nunc festina cohors, at si Boeotia ferro vertere tecta dabis, magnis tunc dignior aris, tunc deus, Inachias nec tantum culta per urbes numina, captivis etiam iurabere Thebis."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 7권38)
"non infitiamur honorem mortis"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 9권248)
Saepius locutum, numquam me tacuisse paenitet.
(푸블릴리우스 시루스, Syrus가 작성했다고 잘못 알려진 문장들, S4)
Ad paenitendum properat cito qui iudicat.
(푸블릴리우스 시루스, 격언집, 032)
Cave quicquam incipias, quod paeniteat postea.
(푸블릴리우스 시루스, 격언집, 111)
Gravis animi poena est, quem post facti paenitet.
(푸블릴리우스 시루스, 격언집, 196)
Heu quam multa paenitenda incurrunt vivendo diu!
(푸블릴리우스 시루스, 격언집, 212)
Imprudens peccat, quem post facti paenitet.
(푸블릴리우스 시루스, 격언집, 271)
Male vincit is, quem paenitet victoriae.
(푸블릴리우스 시루스, 격언집, 366)
Sibi ipsi supplicium, admissi quem paenitet.
(푸블릴리우스 시루스, 격언집, 714)
Neminem pudet, neminem paenitet, nisi plane retro non fuisse.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 1장 12:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION