라틴어 문장 검색

Non tamen ad letum causas satis illa valentes plaga dedit:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 5권 13:11)
Ergo illic saeva vertentia glaebas fregit aratra manu, parilique irata colonos ruricolasque boves leto dedit arvaque iussit fallere depositum vitiataque semina fecit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 5권 46:4)
Pendentem Pallas miserata levavit atque ita "vive quidem, pende tamen, improba dixit:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 6권 13:2)
exsul erat mundi, donec miserata vagantem hospita tu terris erras, ego dixit in undis instabilemque locum Delos dedit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 6권 17:13)
Heu quantum haec Niobe Niobe distabat ab illa, quae modo Latois populum submoverat aris et mediam tulerat gressus resupina per urbem, invidiosa suis, at nunc miseranda vel hosti.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 6권 21:3)
Sexque datis leto diversaque vulnera passis ultima restabat.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 6권 22:9)
Sed abest gratantibus Aeson, iam propior leto fessusque senilibus annis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 7권 12:2)
Tellus Epidauria per te clavigeram vidit Vulcani occumbere prolem, vidit et inmitem Cephisias ora Procrusten, Cercyonis letum vidit Cerealis Eleusin.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 7권 37:7)
Acer equus quondam magnaeque in pulvere famae degenerat palmas veterumque oblitus honorum ad praesepe gemit leto moriturus inerti.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 7권 46:7)
quo propior quisque est servitque fidelius aegro, in partem leti citius venit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 7권 48:7)
Occupat audentem, quaque est via proxima leto, summa ferus geminos direxit ad inguina dentes.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 40:5)
Quod tamen ignavo cadat et sine sanguine leto, maeret et Ancaei felicia vulnera dicit grandaevumque patrem fratresque piasque sorores cum gemitu sociamque tori vocat ore supremo, forsitan et matrem.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 51:2)
Nympha sub hoc ego sum Cereri gratissima ligno, quae tibi factorum poenas instare tuorum vaticinor moriens, nostri solacia leti.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 79:4)
Credit amans, venerisque novae perterrita fama indulsit primo lacrimis flendoque dolorem diffudit miseranda suum;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 9권 13:3)
Vel si miserandus et hosti, hoc est, si tibi sum, diris cruciatibus aegram invisamque animam natamque laboribus aufer:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 9권 17:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION