라틴어 문장 검색

Praeterea quamvis animantem grandior ictus, quam patitur natura, repente adfligit et omnis corporis atque animi pergit confundere sensus.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 21:3)
iure igitur pereunt, cum rarefacta fluendo sunt et cum externis succumbunt omnia plagis, quando quidem grandi cibus aevo denique defit, nec tuditantia rem cessant extrinsecus ullam corpora conficere et plagis infesta domare.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 25:10)
iamque caput quassans grandis suspirat arator crebrius, in cassum magnos cecidisse labores, et cum tempora temporibus praesentia confert praeteritis, laudat fortunas saepe parentis.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 26:8)
grandior hic vero si iam seniorque queratur atque obitum lamentetur miser amplius aequo, non merito inclamet magis et voce increpet acri:
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 25:11)
labitur interea res et Babylonia fiunt unguenta et pulchra in pedibus Sicyonia rident, scilicet et grandes viridi cum luce zmaragdi auro includuntur teriturque thalassina vestis adsidue et Veneris sudorem exercita potat.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 36:2)
Praeterea grandi tonitru concussa repente terra supra quae se sunt concutit omnia motu;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 21:6)
quod siquis vera vitam ratione gubernet, divitiae grandes homini sunt vivere parce aequo animo;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 38:6)
Fit quoque ut inter dum venti vis missa sine igni igniscat tamen in spatio longoque meatu, dum venit amittens in cursu corpora quaedam grandia, quae nequeunt pariter penetrare per auras, atque alia ex ipso conradens aeëre portat parvola, quae faciunt ignem commixta volando;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 10:4)
Id Graeci fecerunt, quoniam erat operosum atque difficile omnibus annis undecim dies et quadrantem intercalare.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XIII. 10:1)
sed nihil in illorum mensibus explicandis videtur operosum, quos tricenum dierum omnes habent:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XV. 1:3)
ille vero eiusdem vatis operosior:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVIII. 18:4)
Hiberno pulvere verno luto grandia farra, camille, metes.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XX. 18:2)
*Quamvis caprigeno pecori grandior gressio 'st.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, V. 14:3)
statua grandi capite erat.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, VIII. 4:5)
Ab illa ergo grandis loci consistione et quasi quadam stabulatione ab advenientibus priusquam intromitterentur in domum.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, VIII. 20:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION