라틴어 문장 검색

Quanto illa melior via, qua servatur illi species amicitiae et, si reverti ad sanitatem velit, etiam amicitia !
(세네카, 행복론, Liber VII 147:1)
nemo enim tam expers erit sensus ac sanitatis, ut fortunam ulli queratur luctum intulisse, quam sciet etiam Caesarum lacrimas concupisse, Divus Augustus amisit Octaviam sororem carissimam et ne ei quidem rerum natura lugendi necessitatem abstulit, cui caelum destinaverat, immo vero idem omni genere orbitatis vexatus sororis filium successioni praeparatum suae perdidit ;
(세네카, De Consolatione ad Polybium, Liber XI, ad Polybium: de consolatione 89:3)
Nam vulnerum quoque sanitas facilis est, dum a sanguine recentia sunt;
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 9:4)
Abominandum remedi genus est sanitatem debere morbo.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 76:3)
facile est enim teneros adhuc animos componere, difficulter reciduntur vitia quae nobiscum creverunt.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 94:2)
Alia vitia a ratione, hoc a sanitate desciscit ;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 5:3)
Sed cum primum sit non irasci, secundum desinere, tertium alienae quoque irae mederi, dicam primum quemadmodum in iram non incidamus, deinde quemadmodum nos ab illa liberemus, novissime quemadmodum irascentem retineamus placemusque et ad sanitatem reducamus.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 29:1)
Horum, Serene, non parum sanum est corpus, sed sanitati parum adsuevit;
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 20:3)
Relictis iis, quae aut non possunt fieri aut difficulter possunt, prope posita speique nostrae adludentia sequamur, sed sciamus omnia aeque levia esse, extrinsecus diversas facies habentia, introrsus pariter vana.
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 94:2)
Beata est ergo vita conveniens naturae suae, quae non aliter contingere potest, quam si primum sana mens est et in perpetua possessione sanitatis suae ;
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 15:3)
Nec sine sanitate quisquam beatus est nec sanus, cui obfutura pro optimis adpetuntur.
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 29:5)
" Summum bonum est infragilis animi rigor et providentia et sublimitas et sanitas et libertas et concordia et decor," aliquid etiamnunc exigis maius, ad quod ista referantur ?
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 47:7)
Non perveni ad sanitatem, ne perveniam quidem ;
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 89:1)
semper ad sanitatem procliuius est quod potest detractione curari;
(세네카, Excerpta Controversiae, book 9, Flamininus in cena reum puniens.45)
pars sanitatis velle sanari fuit.
(세네카, 파이드라 3:40)

SEARCH

MENU NAVIGATION