라틴어 문장 검색

Afranius enim togatarum scriptor in ea togata quae Compitalia inscribitur non inverecunde respondens arguentibus, quod plura sumpsisset a Menandro:
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, I. 4:1)
miratur portas strepitumque e. s. v. quidam hoc 'portas et vias magalia quondam miratur' non simpliciter dictum volunt, quoniam prudentes Etruscae disciplinae aiunt apud conditores Etruscarum urbium non putatas iustas urbes, in quibus non tres portae essent dedicatae et tot viae et tot templa, Iovis Iunonis Minervae.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 4221)
etruscam pinum hoc est ipse Etruscus.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM NONVM COMMENTARIVS., commline 5191)
Caere educatus apud hospites, Etruscis inde litteris eruditus erat linguamque Etruscam probe noverat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 509:1)
Tullus Hostilius, rex Romanorum tertius, debellatis Etruscis sellam curulem lictoresque et togam pictam atque praetextam, quae insignia magistratuum Etruscorum erant, primus ut Romae haberentur instituit.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, VI. 7:1)
tantum tamen opes creverant, maxime fusis Etruscis, ut ne morte quidem Aeneae nec deinde inter muliebrem tutelam rudimentumque primum puerilis regni movere arma aut Mezentius Etruscique aut ulli alii accolae ausi sint.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 39:2)
coeuntibusque Etruscis iam continenti agmine armatorum saepti, quo magis se hostis inferebat, cogebantur breviore spatio et ipsi orbem colligere, quae res et paucitatem eorum insignem et multitudinem Etruscorum multiplicatis in arto ordinibus faciebat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 561:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION