라틴어 문장 검색

Igitur talibus viris non labor insolitus, non locus ullus asper aut arduus erat, non armatus hostis formidulosus:
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 7장6)
Ad hoc mulieres, quibus rei publicae magnitudine belli timor insolitus incesserat, adflictare sese, manus supplices ad caelum tendere, miserari parvos liberos, rogitare omnia, omni rumore pavere, superbia atque deliciis omissis sibi patriaeque diffidere.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 31장4)
Medis autem et Armeniis accessere Libyes--nam ii propius mare Africum agitabant, Gaetuli sub sole magis, haud procul ab ardoribus--, iique mature oppida habuere;
(살루스티우스, The Jugurthine War, 18장9)
Super Numidiam Gaetulos accepimus partim in tuguriis, alios incultius uagos agitare, post eos Aethiopas esse, dein loca exusta solis ardoribus.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 19장6)
milites Romani, perculsi tumultu insolito, arma capere alii, alii se abdere, pars territos confirmare, trepidare omnibus locis.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 38장6)
pars dolere pro gloria imperi, pars insolita rerum bellicarum timere libertati;
(살루스티우스, The Jugurthine War, 39장2)
Primo dubius, quidnam insolita facies ostenderet--nam inter virgulta equi Numidaeque consederant, neque plane occultati humilitate arborum et tamen incerti, quidnam esset, cum natura loci tum dolo ipsi atque signa militaria obscurati--, dein brevi cognitis insidiis paulisper agmen constituit.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 49장11)
Itaque primum commotus insolita re mirari eius consilium et quasi per amicitiam monere, ne tam praua inciperet neu super fortunam animum gereret:
(살루스티우스, The Jugurthine War, 64장3)
Oppidani, qui se locorum asperitate munitos crediderant, magna atque insolita re perculsi, nihilo segnius bellum parare;
(살루스티우스, The Jugurthine War, 75장13)
Nam somno et metu insolito impedita fuga.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 99장6)
sensi quendam ictum animi et sine metu mutationem, quam insolitae rei novitas simul ac foeditas fecerat.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 57 3:2)
Non in defosso latent Syrticae gentes quibusque propter nimios solis ardores nullum tegimentum satis repellendis caloribus solidum est nisi ipsa arens humus ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 90 17:7)
Nihil horum insolitum, nihil inexpectatum est.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 107 2:1)
amore captae captus, immotus prece Zminthea tenuit spolia Phoebei senis, ardore sacrae virginis iam tum furens.
(세네카, 아가멤논 4:10)
Ut vidit novi generis faciem, insolitum incessum, vocem nullius terrestris animalis sed qualis esse marinis beluis solet, raucam et implicatam, putavit sibi tertium decimum laborem venisse.
(세네카, APOCOLOCYNTOSIS DIVI CLAUDII 4:14)

SEARCH

MENU NAVIGATION