라틴어 문장 검색

causa facti non in omnes controversias cadit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 314:1)
nam qui viderit, quid sit, quod in controversiam veniat, quid in eo et per quae velit efficere pars diversa, quid nostra, quod in primis est intuendum, nihil eorum ignorare, de quibus supra diximus, poterit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 327:2)
nam et de eo quaestio est, quod in controversiam venit, et de eo iudicatur, de quo quaestio est.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 328:3)
sed non perpetuo intendimus in haec et cupiditate laudis utcunque acquirendae vel dicendi voluptate evagamur, quando uberior semper extra causam materia est, quia in controversia pauca sunt, extra omnia, et hic dicitur de his, quae accepimus, illic, de quibus volumus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 329:1)
quae sint porro in causis favorabilia, enumerare non est necesse, quia et manifesta erunt cognita cuiusque controversiae condicione et omnia colligi in tanta litium varietate non possunt.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 35:2)
sed multas species enumerant, ut ex moribus iudicis, ex opinionibus ad causam extra pertinentibus, ex opinione de ipsa causa, quae sunt prope , tum iis, ex quibus omnes controversiae constant, personis, factis, dictis, causis, temporibus, locis, occasionibus, ceteris.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 59:3)
narratio est rei factae aut ut factae utilis ad persuadendum expositio, vel (ut Apollodorus finit) oratio docens auditorem, quid in controversia sit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 120:2)
est tamen quibusdam scholasticis controversiis, in quibus ponitur aliquem non respondere quod interrogator, libertas omnia enumerandi, quae responderi potuissent.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 181:3)
generalem alterum, in quo inter Stoicos et Epicuri sectam secutos pugna perpetua est, regaturne providentia mundus;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 66:2)
Latinorum quidam satis significari putaverunt, si illud generale tempus, hoc speciale tempora vocarent.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 137:1)
ut in illo adultero sacerdote, qui lege, qua unius servandi potestatem habebat, se ipse servare voluit, proprium controversiae est dicere, Non unum nocentem servabas, quia te dimisso occidere non licebat.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 198:2)
sit exempli gratia proposita controversia, quae communes minime cum aliis quaestiones habet:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 204:3)
illud iam rursus proprium materiae et velut novae controversiae, quia restitutione recepisse ius, etiamsi quod amiserint, Thebani videntur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 212:5)
et de omnibus his omnia dicere infinitum est, hercule quam si controversiarum, quae sint quaeque futurae sint, quaestiones, argumenta, sententias tradere velim.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 281:2)
ultima est actionis controversia, cum defendendi negandive non est locus, id est translatio.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 296:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION