라틴어 문장 검색

quocirca et in fidibus testudine resonatur aut cornu, et ex tortuosis locis et inclusis referuntur ampliores.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 144:6)
Istum enim locum totum illa vetus Zenonis brevis et ut tibi videbatur acuta conclusio dilatavit * . Zeno enim ita concludit:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 22:1)
subeundus visus hominum et periclitandae vires ingeni, et illa commentatio inclusa in veritatis lucem proferenda est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 157:4)
- sed tu hanc nobis veniam, Scaevola, da, et perfice, ut Crassus haec, quae coartavit et peranguste refersit in oratione sua, dilatet nobis atque explicet.'
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 163:3)
nam quantum uterque nostrum potuit, omni copia dicendi dilatavit, quid esset maiestatem minuere:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 109:2)
quos necessitas cogit et ipsi numeri ac modi sic verba versu includere, ut nihil sit ne spiritu quidem minimo brevius aut longius, quam necesse est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 184:2)
P. Est quidem id genus totum in commutatione verborum, quae simplicibus in verbis ita tractatur, ut aut ex verbo dilatetur aut in verbum contrahatur oratio;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 7장 1:2)
eamque unam ob causam Xerses inflammari Atheniensium fana iussisse dicitur, quod deos, quorum domus esset omnis hic mundus, inclusos parietibus contineri nefas esse duceret.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Tertius 18:3)
quibus amputatis cernis profecto quantis in angustiis vestra se gloria dilatari velit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Sextus, chapter2 6 5:3)
idque ocius faciet, si iam tum, cum erit inclusus in corpore, eminebit foras et ea, quae extra erunt, contemplans quam maxime se a corpore abstrahet.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Sextus, chapter2 9 3:3)
deinde tepefactum vapore et compressu suo diffundit et elicit herbescentem ex eo viriditatem, quae nixa fibris stirpium sensim adolescit culmoque erecta geniculato vaginis iam quasi pubescens includitur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 66:5)
nam dum sumus inclusi in his compagibus corporis, munere quodam necessitatis et gravi opere perfungimur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 98:3)
Principio aetherio flammatus Iuppiter igni Vertitur et totum conlustrat lumine mundum Menteque divina caelum terrasque petessit, Quae penitus sensus hominum vitasque retentat Aetheris aeterni saepta atque inclusa cavernis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. Tullii Ciceronis de divinatione liber primus. 28:3)
Inest igitur in animis praesagitio extrinsecus iniecta atque inclusa divinitus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. Tullii Ciceronis de divinatione liber primus. 97:1)
Deus inclusus corpore humano iam, non Cassandra loquitur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. Tullii Ciceronis de divinatione liber primus. 98:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION