라틴어 문장 검색

"Immo unde novum concubinarum genus?"
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 10:57)
Dum essem adulescens, immo paene puer, et primos impetus lascivientis aetatis heremi duritia refrenarem, scripsi ad avunculum tuum, sanctum Heliodorum, exhortatoriam epistulam plenam lacrimis querimoniisque et quae deserti sodalis monstraret affectum.
(히에로니무스, 편지들, Ad Nepotianum Phesbyterum 1:2)
Divinas scripturas saepius lege, immo numquam de manibus tuis sacra lectio deponatur.
(히에로니무스, 편지들, Ad Nepotianum Phesbyterum 7:1)
Obsecras litteris et suppliciter deprecans, ut tibi scribam, immo rescribam,1 quomodo vivere debeas et viduitatis coronam inlaeso pudicitiae nomine conservare.
(히에로니무스, 편지들, Ad Furiam De Viduitate Seruanda 1:1)
Secum portet, quod invitus dimissurus est, immo praemittat in caelum, quod, ni caruerit, terra sumptura est.
(히에로니무스, 편지들, Ad Furiam De Viduitate Seruanda 11:11)
Nepotianus meus, tuus, noster, immo Christi, et quia Christi, idcirco plus noster, reliquit senes et desiderii sui iaculo vulneratos intolerabili dolore confecit.
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Epitaphium Nepotiani 1:3)
Ut regi, sic episcopo, immo minus regi quam episcopo.
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Epitaphium Nepotiani 14:32)
Vince quantum potes, immo plus quam potes, mollitiem animi tui et ubertim fluentes lacrimas repi-ime, ne grandis pietas in nepotem apud incredulas mentes desperatio putetur in Deum.
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Epitaphium Nepotiani 14:39)
Quos equidem non reprobo et teneritudinem animi nequaquam interpretor infidelitatem;
(히에로니무스, 편지들, Ad Oceanum De Morte Fabiolae 6:11)
Habes filium et filiam et generum, immo contubernalem filiae tuae;
(히에로니무스, 편지들, An Matrem et Filiam In Gallia Commorantes 11:3)
Haec dicimus, ut prima te, fili Rustice, fronte doceamus magna coepisse, excelsa sectari et adulescentiae, immo pubertatis, incentiva calcantem perfectae quidem aetatis gradum scandere, sed lubricum iter est, per quod ingrederis, nec tantam sequi gloriam post victoriam, quantam ignominiam post ruinam.
(히에로니무스, 편지들, Ad Rusticum Monachum 1:18)
Utroque litore gentes vagae, immo beluae habitant ferocissimae.
(히에로니무스, 편지들, Ad Rusticum Monachum 3:2)
Prudentis viri est ac prudentium feminarum dissimulare, immo emendare, quod in se intellegant, et indignari sibi magis quam mihi nee in monitorem maledicta congerere, qui, ut isdem teneatur criminibus, certe in eo melior est, quod sua ei mala non placent.
(히에로니무스, 편지들, Ad Rusticum Monachum 5:3)
Nec culpa est nominis Christiani, si simulator religionis in vitio sit, quin immo confusio gentilium, cum ea vident ecclesiis displicere, quae omnibus bonis non placent.
(히에로니무스, 편지들, Ad Rusticum Monachum 6:8)
immo quid tam pium, quam sanetae matri sanctum filium custodire?
(히에로니무스, 편지들, Ad Rusticum Monachum 7:30)

SEARCH

MENU NAVIGATION