라틴어 문장 검색

Cumque corporis facibus inflammari soleamus ad omnis fere cupiditates eoque magis incendi, quod is aemulemur, qui ea habeant quae nos habere cupiamus, profecto beati erimus, cum corporibus relictis et cupiditatum et aemulationum erimus expertes;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 42:6)
hic amor Medeae quanta miseriarum excitavit incendia!
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 69:5)
incendium factum est in hortis Pompeianis, ortum ex aedibus Nastae vilici.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 53:12)
nam aut incendium oportet fiat, aut aliquis in vicinia animam abiciet.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 74:4)
Nos occasionem opportunissimam nacti Agamemnoni verba dedimus raptimque tam plane quam ex incendio fugimus.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 78:11)
Fax stellis comitata novis incendia ducit, sanguineoque recens descendit Iuppiter imbre.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 122:10)
Arma, cruor, caedes, incendia totaque bella ante oculos volitant.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 123:13)
haeret detritus laevae Mavortius umbo innumerabilibus telis gravis, atque flagranti stipite dextra minax terris incendia portat.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 124:7)
Interim e Vesuvio monte pluribus locis latissimae flammae altaque incendia relucebant, quorum fulgor et claritas tenebris noctis excitabatur.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 16 13:1)
utque sacri fontes non sola incendia sistunt, saepe etiam flores vernaque prata iuvant, sic hominum ingenium flecti ducique per artes non rigidas docta mobilitate decet.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 9 11:1)
C. PLINIUS TRAIANO IMPERATORI Cum diversam partem provinciae circumirem, Nicomediae vastissimum incendium multas privatorum domos et duo publica opera, quamquam via interiacente, Gerusian et Iseon absumpsit.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 331)
et alioqui nullus usquam in publico sipo, nulla hama, nullum denique instrumentum ad incendia compescenda.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 33 2:2)
astiterit tunicata, 'moves incendia' clama, sed timida, caveat frigora, voce roga.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber II 22:2)
exserit haec humerum, vestem trahit illa per herbas, impediunt teneros vincula nulla pedes, hinc aliae Satyris incendia mitia praebent, pars tibi, qui pinu tempora nexa geris, te quoque, inextinctae Silene libidinis, urunt:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 1권234)
magnae pereunt cum moenibus urbes, cumque suis totas populis incendia gentes in cinerem vertunt.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 18:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION