라틴어 문장 검색

fama tamen signata loco est, quem rite Canentem nomine de nymphae veteres dixere Camenae.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 14권 51:4)
In quibus antra videt, quae multa nubila silva et levibus cannis manantia semicaper Pan nunc tenet, at quodam tenuerunt tempore nymphae.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 14권 60:3)
Spes erat, in nymphas animata classe marinas, posse metu monstri Rutulum desistere bello:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 14권 65:1)
- Quorum memor, o mea, lentos pone, precor, fastus et amanti iungere, nymphe.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 14권 86:6)
sed vi non est opus, inque figura capta dei nymphe est et mutua vulnera sensit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 14권 87:2)
has rogat auxilium, nec nymphae iusta petentem sustinuere deam venasque et flumina fontis elicuere sui;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 14권 91:5)
Mos erat antiquus niveis atrisque lapillis, his damnare reos, illis absolvere culpa;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 15권 6:1)
Coniuge qui felix nympha ducibusque Camenis sacrificos docuit ritus gentemque feroci adsuetam bello pacis traduxit ad artes.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 15권 40:2)
quotiens nymphae nemorisque lacusque, ne faceret, monuere et consolantia verba dixerunt.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 15권 41:4)
Num potes aut audes cladi componere nostrae, nympha, tuam?
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 15권 42:15)
Et nymphas tetigit nova res, et Amazone natus haud aliter stupuit, quam cum Tyrrhenus arator fatalem glaebam mediis adspexit in arvis sponte sua primum nulloque agitante moveri, sumere mox hominis terraeque amittere formam oraque venturis aperire recentia fatis (indigenae dixere Tagen, qui primus Etruscam edocuit gentem casus aperire futuros);
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 15권 46:1)
Hinc calidi fontes lentisciferumque tenetur Liternum multamque trahens sub gurgite harenam Volturnus niveisque frequens Sinuessa columbis Minturnaeque graves et quam tumulavit alumnus Antiphataeque domus Trachasque obsessa palude et tellus Circaea et spissi litoris Antium.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 15권 62:5)
spumea mulctra gerunt niveos ubere de gemino latices, perque coagula densa liquor in solidum coit, et fragili lac tenerum premitur calatho.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus ante cibum18)
tu mihi, Christe, columba potens, sanguine pasta cui cedit avis, tu niveus per ovile tuum agnus hiare lupum prohibes, subiuga tigridis ora premens.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus ante cibum47)
colles, freta, flumina, flammas, haec sibi per varias formata elementa figuras constituere patres, hominumque vocabula mutis scripserunt statuis, vel Neptunum vocitantes oceanum, vel Cyaneas cava flumina Nymphas, vel silvas Dryadas, vel devia rura Napaeas.
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 1권96)

SEARCH

MENU NAVIGATION