라틴어 문장 검색

non praetorem modo a quo ius impetraret invenire non potuit, atque adeo ne unde arbitratu quidem suo postularet, sed ne amicos quidem Sex.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 31장 2:2)
quas res luxuries in flagitiis, crudelitas in suppliciis, avaritia in rapinis, superbia in contumeliis efficere potuisset, eas omnis sese hoc uno praetore per triennium pertulisse;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Quae Divinatio Dicitur, 1장 3:3)
emptum est ex senatus consulto frumentum ab Siculis praetore Verre, pro quo frumento pecunia omnis soluta non est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Quae Divinatio Dicitur, 10장 2:1)
eras enim tu quaestor, pecuniam publicam tu tractabas, ex qua, etiamsi cuperet praetor, tamen ne qua deductio fieret magna ex parte tua potestas erat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Quae Divinatio Dicitur, 10장 2:3)
hoc Verre praetore factum est solum?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Quae Divinatio Dicitur, 10장 3:3)
cum commiserari, conqueri, et ex illius invidia deonerare aliquid et in te traicere coeperit, commemorare quaestoris cum praetore necessitudinem constitutam, morem maiorum, sortis religionem, poterisne eius orationis subire invidiam?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Quae Divinatio Dicitur, 14장 2:2)
etenim si plurimas a tuo praetore iniurias accepisses, tamen eas ferendo maiorem laudem quam ulciscendo mererere;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Quae Divinatio Dicitur, 18장 3:1)
sic enim a maioribus nostris accepimus, praetorem quaestori suo parentis loco esse oportere;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Quae Divinatio Dicitur, 19장 1:4)
cum vero neque iniuriam acceperis et praetori tuo periculum crees, fatearis necesse est te illi iniustum impiumque bellum inferre conari.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Quae Divinatio Dicitur, 19장 2:2)
Conferte hanc pacem cum illo bello, huius praetoris adventum cum illius imperatoris victoria, huius cohortem impuram cum illius exercitu invicto, huius libidines cum illius continentia:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 50장 1:3)
Si ea mulier testamentum fecit quae se capite numquam deminuit, non videtur ex edicto praetoris secundum eas tabulas possessio dari.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 4장 1:2)
qualis fuit Q. Maxumus efferens filium consularem, qualis L. Paulus duobus paucis diebus amissis filiis, qualis M. Cato praetore designato mortuo filio, quales reliqui, quos in Consolatione conlegimus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 70:4)
"Vindicta postquam meus a praetore recessi, cur milli non liceat, iussit quodcumque voluntas, excepto siquid Masuri rubrica vetavit?"
(페르시우스, 풍자, satire 543)
Disce, sed ira cadat naso rugosaque sanna, dum veteres avias tibi de pulmone revello, non praetoris erat stultis dare tenvia rerum officia, atque usum rapidae permittere vitae;
(페르시우스, 풍자, satire 544)
cum vere dixeris, esto liberque ac sapiens praetoribus ac Iove dextro, sin tu, cum fueris nostrae paulo ante farinae, pelliculam veterem retines et fronte politus astutam vapido servas in pectore volpem, quae dederam supra relego funemque reduco:
(페르시우스, 풍자, satire 554)

SEARCH

MENU NAVIGATION