라틴어 문장 검색

Occurrit matrona potens, quae molle Calenum porrectura viro miscet sitiente rubetam instituitque rudes melior Lucusta propinquas per famam et populum nigros efferre maritos, aude aliquid brevibus Gyaris et carcere dignum, si vis esse aliquid;
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura I22)
densissima centum quadrantes lectica petit, sequiturque maritum languida vel praegnas et circumducitur uxor.
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura I46)
"Quid quod adulandi gens prudentissima laudat sermonem indocti, faciem deformis amici, et longum invalidi collum cervicibus aequat Herculis Antaeum procul a tellure tenentis, miratur vocem angustam, qua deterius nec ille sonat quo mordetur gallina marito?"
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura III36)
"Praeterea sanctum nihil est neque ab inguine tutum, non matrona Laris, non filia virgo, neque ipse sponsus levis adhuc, non filius ante pudicus;"
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura III48)
Credo Pudicitiam Saturno rege moratam in terris visamque diu, cum frigida parvas praeberet spelunca domos ignemque Laremque et pecus et dominos communi clauderet umbra, silvestrem montana torum cum sterneret uxor frondibus et culmo vicinarumque ferarum pellibus, haut similis tibi, Cynthia, nec tibi, cuius turbavit nitidos extinctus passer ocellos, sed potanda ferens infantibus ubera magnis et saepe horridior glandem ructante marito.
(유베날리스, 풍자, 2권, Satura VI1)
Tarpeium limen adora pronus et auratam Iunoni caede iuvencam, si tibi contigerit capitis matrona pudici.
(유베날리스, 풍자, 2권, Satura VI19)
"Optima set quare Censennia teste marito?"
(유베날리스, 풍자, 2권, Satura VI60)
tanti vocat ille pudicam.
(유베날리스, 풍자, 2권, Satura VI62)
interea calet et regnat poscitque maritum pastores et ovem Canusinam ulmosque Falernas;
(유베날리스, 풍자, 2권, Satura VI76)
non est hic sermo pudicus in vetula:
(유베날리스, 풍자, 2권, Satura VI97)
igitur longe minus utilis illi uxor, quisquis erit bonus optandusque maritus.
(유베날리스, 풍자, 2권, Satura VI103)
Desperanda tibi salva concordia socru, illa docet spoliis nudi gaudere mariti, illa docet missis a corruptore tabellis nil rude nec simplex rescribere, decipit illa custodes aut aere domat;
(유베날리스, 풍자, 2권, Satura VI121)
soloecismum liceat fecisse marito.
(유베날리스, 풍자, 2권, Satura VI232)
ardebant cuncta et fracta conpage ruebant, non aliter quam si fecisset Iuno maritum insanum, minus ergo nocens erit Agrippinae boletus, siquidem unius praecordia pressit ille senis tremulumque caput descendere iussit in caelum et longa manantia labra saliva;
(유베날리스, 풍자, 2권, Satura VI300)
illam ego non tulerim, quae conputat et scelus ingens sana facit, spectant subeuntem fata mariti Alcestim, et similis si permutatio detur, morte viri cupiant animam servare catellae.
(유베날리스, 풍자, 2권, Satura VI320)

SEARCH

MENU NAVIGATION