라틴어 문장 검색

fuere qui crederent Capitonem ut avaritia et libidine foedum ac maculosum ita cogitatione rerum novarum abstinuisse, sed a legatis bellum suadentibus, postquam impellere nequiverint, crimen ac dolum ultro compositum, et Galbam mobilitate ingenii, an ne altius scrutaretur, quoquo modo acta, quia mutari non poterant, comprobasse.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 7장3)
et cuncta scrutantibus iustissimum visum est inde repeti ubi inopiae causa erat.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 20장2)
num omnis nuntios palam audiri, omnia consilia cunctis praesentibus tractari ratio rerum aut occasionum velocitas patitur?
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 83장7)
iam Germanos, quod genus militum apud hostis atrocissimum sit, tracto in aestatem bello, fluxis corporibus, mutationem soli caelique haud toleraturos.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 32장8)
Meliore fato fideque partium Flavianarum duces consilia belli tractabant.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 1장1)
is mox adultus, inter septimanos a Galba conscriptus, oblatum forte patrem et vulnere stratum dum semianimem scrutatur, agnitus agnoscensque et exanguem amplexus, voce flebili precabatur placatos patris manis, neve se ut parricidam aversarentur:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 25장9)
pondera saxorum Vitelliani provolvunt, disiectam fluitantemque testudinem lanceis contisque scrutantur, donec soluta compage scutorum exanguis aut laceros prosternerent multa cum strage.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 27장9)
quidam obvia aspernati verberibus tormentisque dominorum abdita scrutari, defossa eruere:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 33장6)
ac mox augescente licentia scrutari ac protrahere abditos;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 1장4)
praetores aerarii (nam tum a praetoribus tractabatur aerarium) publicam paupertatem questi modum impensis postulaverant.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 9장2)
hi secretis sermonibus animos ceterorum scrutari, ubi quos idoneos rebantur conscientia obstrinxere, in colonia Agrippinensi in domum privatam conveniunt;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 55장8)
quot proeliis adversus Cimbros Teutonosque, quantis exercituum nostrorum laboribus quove eventu Germanica bella tractaverimus, satis clarum.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 73장5)
ipso autem colloquii die utrique, locum qui explorarent atque ipsos scrutarentur, mittunt;
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Liber de Excellentibus Ducibus Exterarum Gentium, 11장 2:2)
simulata deditione, dum de condicionibus tractat, praefectis Antigoni imposuit seque ac suos omnes extraxit incolumes.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Liber de Excellentibus Ducibus Exterarum Gentium, 5장 7:4)
Militem neque a moribus neque a fortuna probabat, sed tantum a uiribus, tractabatque pari seueritate atque indulgentia.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 65장 1:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION