라틴어 문장 검색

quae, cum vocalem proxima accipit, quassa quodammodo, utique quotiens aliquam consonantium frangit, it in hoc ipso frangit, multo fit horridior.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 195:2)
sic erunt magna non nimia, sublimia non abrupta, fortia non temeraria, severa non tristia, gravia non tarda, laeta non luxuriosa, iucunda non dissoluta, grandia non tumida.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 246:1)
hoc contra naturam est, torquere corpus suum et faciles odisse munditias et squalorem adpetere et cibis non tantum vilibus uti sed taetris et horridis.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 5 4:5)
interponas aliquot dies, quibus contentus minimo ac vilissimo cibo, dura atque horrida veste dicas tibi:
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 18 5:2)
Ne illud quidem curo, quod quibusdam nimis horridi animi videtur et tetrici.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 36 3:4)
hic scilicet inpetu acer, qualem illum natura esse voluit, speciosus ex horrido, cuius hic decor est, non sine timore aspici, praefertur illi languido et bratteato.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 41 6:7)
apparet animum quoque nihil habere supervacui, nihil tumidi.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 59 5:5)
Vix effici toto saeculo potest, ut vitia tam longa licentia tumida subigantur et iugum accipiant, nedum, si tam breve tempus intervallis caedimus.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 69 5:1)
ille qui superbus atque inpotens et fiducia virium tumidus ait:
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 80 7:4)
tumida res est, vana, ventosa, nullum habet terminum, tam sollicita est, ne quem ante se videat, quam ne quem post se.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 84 11:10)
Quae sint mala, quae videantur ostendit, vanitatem exuit mentibus, dat magnitudinem solidam, inflatam vero et ex inani speciosam reprimit, nec ignorari sinit inter magna quid intersit et tumida, totius naturae notitiam ac suae tradit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 90 28:1)
Quidam illam volunt esse ex horrido comptam, quidam usque eo aspera gaudent, ut etiam quae mollius casus explicuit, ex industria dissipent et clausulas abrumpant, ne ad expectatum respondeant.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 100 6:4)
Regina Danaum et inclitum Ledae genus, quid tacita versas quidve consilii impotens tumido feroces impetus animo geris?
(세네카, 아가멤논 3:12)
tamen superba et impotens flatu nimis Fortuna magno spiritus tumidos daret.
(세네카, 아가멤논 5:22)
ut sparsa tumidum classis excepit mare, ratis videre socia non potuit ratem.
(세네카, 아가멤논 8:11)

SEARCH

MENU NAVIGATION