라틴어 문장 검색

Et quod dico de celo lune, intelligendum est de omnibus preter primum.
(단테 알리기에리, Epistolae 120:5)
Sic ergo patet quod cum dicit 'in illo celo quod plus de luce Dei recipit', intelligit circumloqui Paradisum, sive celum empyreum.
(단테 알리기에리, Epistolae 120:16)
Ad que intelligenda sciendum est quod intellectus humanus in hac vita, propter connaturalitatem et affinitatem quam habet ad substantiam intellectualem separatam, quando elevatur, in tantum elevatur ut memoria post reditum deficiat, propter transcendisse humanum modum. 79.
(단테 알리기에리, Epistolae 122:3)
legant Bernardum in libro De Consideratione;
(단테 알리기에리, Epistolae 122:11)
Nam, etsi alie sunt essentie intellectum participantes, non tamen intellectus earum est possibilis ut hominis, quia essentie tales speties quedam sunt intellectuales et non aliud, et earum esse nichil est aliud quam intelligere quod est quod sunt;
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Primus 3:22)
Quod autem Monarcha potissime se habeat ad operationem iustitie, quis dubitat nisi qui vocem hanc non intelligit, cum, si Monarcha est, hostes habere non possit? 20.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Primus 11:64)
Propter quod advertendum sane quod cum dicitur 'humanum genus potest regi per unum suppremum principem', non sic intelligendum est, ut minima iudicia cuiuscunque municipii ab illo uno immediate prodire possint:
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Primus 14:17)
Sed sic intelligendum est:
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Primus 14:22)
in qua quidem ratione apparet unitatem voluntatum, que per uniformem motum datur intelligi, concordie radicem esse vel ipsam concordiam. 6.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Primus 15:17)
in quibus verbis universalem mundi iurisdictionem tunc Romanorum fuisse aperte intelligere possumus. 15.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Secundus 29:4)
et queritur utrum auctoritas Monarche romani, qui de iure Monarcha munii est, ut in secundo libro probatum est, inmediate a Deo dependeat an ab aliquo Dei vicario vel ministro, quem Petri successorem intelligo, qui vere claviger est regni celorum.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Tertius 1:14)
que allegorice dicta esse intelligebant ista duo regimina:
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Tertius 4:5)
et dicunt quod per illos duos gladios duo predicta regimina intelliguntur, que quidem Petrus dixit esse ibi ubi erat, hoc est apud se:
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Tertius 9:3)
Quod non sic intelligendum est ac si Cristus, qui Deus est, non sit dominus regni huius;
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Tertius 14:15)
et beatitudinem vite ecterne, que consistit in fruitione divini aspectus ad quam propria virtus ascendere non potest, nisi lumine divino adiuta, que per paradisum celestem intelligi datur. 8.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Tertius 15:15)

SEARCH

MENU NAVIGATION