라틴어 문장 검색

ad quos opprimendos missus est Pithon, qui captum principem gentis eundemque defectionis auctorem adduxit ad regem.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 9권, 8장 19:2)
A Cratero quoque nuntius venit Ozinen et Zariaspen, nobilis Persas, defectionem molientes oppressos a se in vinculis esse.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 9권, 10장 25:2)
Eodem die sumptum est supplicium de iis quoque, quos auctores defectionis Persarum Craterus adduxerat Haud multo post Nearchus et Onesicritus, quos longius in Oceanum procedere iusserat, superveniunt.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 10권, 1장 10:1)
Et inportunissimum scortum ne in stupro quidem et dedecoris patientia fraudis oblitum, quotiens amorem regis in se accenderat, Orsinen modo avaritiae, interdum etiam defectionis arguebat.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 10권, 1장 34:3)
Qua cognita clade Seuthes Odrysas, populares suos, ad defectionem conpulerat.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 10권, 1장 50:1)
Legationes eo ex universo ferme orbe confluxerant.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 10권, 4장 4:85)
Igitur contione dimissa Meleager equitum se maxime defectione perterritus inopsque consilii - quippe in ipsum periculum recciderat, quod inimico paulo ante intenderat - triduum fere consumpsit incerta consilia volvendo.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 10권, 8장 9:1)
"Altera legatione, an mitigari possint, experiamur."
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 10권, 8장 19:9)
- Ad praefectum Gallicum legatio.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT PRIMUM.4)
In hac legatione, magnum eventum habitura, animumque prudentem aeque ac impavidum postulante, per regiones desertas itinera fecit, neque imbribus, neque nive, neque amnium trajectu deterritus.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT PRIMUM.31)
Ad hanc praefectorum nonnullorum defectionem, aliud accessit malum;
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT DUODECIMUM.28)
Domini Jay legationem, ultimam cum Britannis pacem servandi rationem, merito, duxit Washingtonius, foederisque, modo cum Britannis icti, rejectionem belli praenunciam proculdubio fore probe cognovit.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT DUODEVICESIMUM.48)
Washingtonii modestia difficulates omnes facillime superavit, et quamvis auctoritas ejus libellis famosis opprobriisque variis notabatur, ejusque ministros rebus sibi a praeside mandatis infideles esse a nonnullis palam praedicabatur, paulumque, quin plebs in defectionem apertam erumperet, abfuit, Washingtonii, tamen, prudentia invicta pacem et concordiam restituit.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT DUODEVICESIMUM.101)
Britanniae magnae, res injustas petenti, legationibus magis quam bello satisfecit.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT VICESIMUM PRIMUM.160)
sed oborta tempestas solisque defectio consecrationis speciem praebuere.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, A Romulo tempora regum septem 25:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION