라틴어 문장 검색

quam cito tu istinc decedere cupias nescio;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER OCTAVVS: M. CAELI EPISTVLAE AD M. TVLLIVM CICERONEM, letter 7 1:1)
quod velle te puto, cito me ad te esse venturum;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER NONVS: AD M. VARRONEM ET CETEROS, letter 3 1:3)
ita nescio quo fato sum servatus, quod sum cito a nostris cognitus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER DECIMVS: AD L. PLANCVM ET CETEROS, letter 30 3:9)
Dolabella valde vituperabatur ab hominibus non insulsis, quod tibi tam cito succederet, cum tu vixdum xxx dies in Syria fuisses.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER DVODECIMVS: AD C. CASSIVM ET CETEROS, letter 4 3:4)
sed quoniam subeunda fortuna est, eo citius dabimus operam ut veniamus, quo facilius de tota re deliberemus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER QVARTVS DECIMVS: AD TERENTIAM VXOREM, letter 5 1:11)
satis cito te videro, si valebis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER SEXTVS DECIMVS: AD TIRONEM , letter 3 2:4)
sed confido, si diligentiam quam instituisti adhibueris, cito te firmum fore.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER SEXTVS DECIMVS: AD TIRONEM , letter 205)
ego vero ardenti quidem studio, ac fortasse efficiam quod saepe viatoribus cum properant evenit, ut, si serius quam voluerint forte surrexerint, properando etiam citius quam si de nocte vigilassent perveniant quo velint, sic ego, quoniam in isto homine colendo tam indormivi diu te me hercule saepe excitante, cursu corrigam tarditatem cum equis tum vero (quoniam tu scribis poema ab eo nostrum probari) quadrigis poeticis ;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER SECVNDVS, letter 13 2:2)
tempus hercule te citius quam oratio deficeret.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 32장 1:3)
qui tam cito scivit?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 34장 3:11)
Quamquam utrumque non numquam vel potius saepe accidit, ut aut citius insistendum sit aut longius procedendum, ne brevitas defrudasse auris videatur neve longitude obtudisse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 66장 1:4)
Non audeo id dicere equidem, et me pudet tam cito de sententia esse deiectum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 14:3)
"Huc huc cito convenite nunc, spatalocinaedi, Pede tendite, cursum addite, convolate planta Femoreque facili, dune agili et manu procaces, Molles, veteres, Deliaci manu recisi.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 23:4)
| Nunquam autem recte faciet, qui cito credit, | utique homo negotians.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 43:18)
Mirari nos celeritatem coepimus et iurare, ne gallum quidem gallinaceum tam cito percoqui potuisse, tanto quidem magis, quod longe maior nobis porcus videbatur esse, quam paulo ante aper fuerat.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 49:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION