라틴어 문장 검색

ego vero propter sermonis delectationem tempestivis quoque conviviis delector, nec cum aequalibus solum, qui pauci admodum restant, sed cum vestra etiam aetate atque vobiscum, habeoque senectuti magnam gratiam, quae mihi sermonis aviditatem auxit, potionis et cibi sustulit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 60:1)
quod si quem etiam ista delectant, ne omnino bellum indixisse videar voluptati, cuius est fortasse quidam naturalis modus, non intellego ne in istis quidem ipsis voluptatibus carere sensu senectutem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 60:2)
quod si istis ipsis voluptatibus bona aetas fruitur libentius, primum parvulis fruitur rebus, ut diximus, deinde eis, quibus senectus, etiam si non abunde potitur, non omnino caret.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 62:1)
ut Turpione Ambivio magis delectatur qui in prima cavea spectat, delectatur tamen etiam qui in ultima, sic adulescentia voluptates propter intuens magis fortasse laetatur, sed delectatur etiam senectus, procul eas spectans, tantum quantum sat est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 62:2)
si vero habet aliquod tamquam pabulum studi atque doctrinae, est otiosa senectute iucundius.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 63:2)
venio nunc ad voluptates , quibus ego incredibiliter delector, quae nec ulla impediuntur senectute et mihi ad sapientis vitam proxime videntur accedere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 66:1)
satiari delectatione non possum, ut meae senectutis requietem oblectamentumque noscatis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 67:2)
ignoscetis autem, nam et studio rerum rusticarum provectus sum, et senectus est natura loquacior, ne ab omnibus eam vitiis videar vindicare.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 71:2)
poteratne tantus animus efficere non iucundam senectutem?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 72:3)
num igitur horum senectus miserabilis fuit, qui se agri cultione oblectabant?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 72:8)
agro bene culto nihil potest esse nec usu uberius nec specie ornatius, ad quem fruendum non modo non retardat, verum etiam invitat atque allectat senectus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 73:3)
id ipsum ut lubebit, quoniam sine eis beata esse senectus potest.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 74:2)
hac igitur fortuna frui licet senibus, nec aetas impedit quo minus et ceterarum rerum et in primis agri colendi studia teneamus usque ad ultimum tempus senectutis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 77:1)
ita quantum spatium aetatis maiores ad senectutis initium esse voluerunt, tantus illi cursus honorum fuit;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 77:3)
apex est autem senectutis auctoritas.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 78:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION