라틴어 문장 검색

Omnis autem calculus qui uel a principio uagus natus uel postea factus est modo uesicae ceruicem urget, modo ab ea recedit.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 27장 6:50)
Si ab altera parte caro magis recessit, ab ea melius adtrahitur;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 26장 42:2)
Atque ubi crusta a corpore iam recedit, eluenda auris aqua tepida est, quo facilius ea per se diducta oriculario specillo protrahatur.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 7장 17:4)
Si uero a dentibus gingiuae recedunt, eaedem antherae succurrunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 13장 4:8)
In isdem recedere ab ungue caruncula cum magno dolore consueuit:
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 19장 1:2)
quod non est cogendum, sed ita adducendum, ut ex facili subsequatur et dimissum non multum recedat.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 9장 3:3)
Ergo specillo conquirenda est testa, quae recessit, et uolsella protrahenda est.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 12장 4:1)
Si uero aut ibi non fuit aut recessit retro, digiti ad ultimam uesicam dantur, paulatimque dextra quoque manus eius ultra translata subsequitur.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 26장 10:1)
interior, quae ad latus tendit, exterior, quae ab eo recedit;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 1장 18:5)
Si quod etiam os adustum est, a parte sana recedit, subitque inter integram atque emortuam partem caruncula, quae quod apscessit expellat;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 3장 10:5)
Sed siue totum perfractum est et ab alio ex toto recessit siue circumpositae caluariae inhaeret exigua parte, ab eo, quod naturaliter se habet, scalpro diuidendum est.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 4장 15:4)
Sed in aliis quidem ossibus ex toto saepe fragmentum a fragmento recedit:
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 7장 2:1)
Ac femur quidem, si ossa inter se recesserunt, fere praecidi necesse est.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 10장 23:3)
nam modo quae iuncta sunt inter se dehiscunt, ut cum latum scapularum os ab umero recedit, et in brachio radius a cubito, et in crure tibia a sura;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 11장 1:3)
ea sinus, a qua recessit.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 11장 3:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION