라틴어 문장 검색

Id ubi dixit, nemini fuit dubium quin lepide simul et verecunde successorem illa voce sibi, non vinum delegisset.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, V 11:1)
Quod Afranius poeta prudenter et lepide Sapientiam filiam esse Usus et Memoriae dixit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, VIII 1:1)
LEPIDISSIMUS liber est M. Varronis ex Satiris Menippeis, qui inscribitur Nescis Quid Vesper Serus Vehat, in quo disserit de apto convivarum numero deque ipsius convivii habitu cultuque.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XI 2:1)
Quia Tarquinio, inquit, nomine esset;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus Decimus, XXIX 3:5)
Lepida quaedam et memoratu et cognitu de parte geometriae quae ὀπτική appellatur, et item alia quae κανονική, et tertia itidem quae dicitur μετρική.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Sextus Decimus, XVIII 1:1)
sicuti, cum Thersitae laudes quaesivit et cum febrim quartis diebus recurrentem laudavit, lepida sane multa et non facilia inventu in utramque causam dixit eaque scripta in libris reliquit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, XII 3:1)
Sententiae ex Publili selectae lepidiores.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, XIV 1:1)
Huius Publili sententiae feruntur pleraeque lepidae et ad communem sermonum usum commendatissimae, ex quibus sunt istae singulis versibus circumscriptae, quas libitum hercle est adscribere:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, XIV 4:1)
Solonem ergo accepimus, unum ex illo nobili numero sapientium, leges scripsisse Atheniensium, Tarquinio Prisco Romae regnante, anno regni eius tricesimo tertio.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, XXI 4:1)
Postea Pythagoras Samius in Italiam venit, Tarquini filio regnum optinente, cui cognomentum Superbus fuit, isdemque temporibus occisus est Athenis ab et Aristogitone Hipparchus, Pisistrati filius, Hippiae tyranni frater Archilochum autem Nepos Cornelius tradit,
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, XXI 6:1)
sed, ut scis, captio magis lepida quam probum aut simile argumentum videri debet.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Octavus Decimus, I 13:2)
aut sententia poetae veteris lepide obscura, non anxie, aut historiae antiquioris requisitio, aut decreti cuiuspiam ex philosophia perperam invulgati purgatio, aut captionis sophisticae solutio, aut inopinati rariorisque verbi indagatio, aut tempus item in verbo perspicuo obscurissimum.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Octavus Decimus, II 7:2)
Nam qui lepide postulat alterum frustrari, Quem frustratur, frustra eum dicit frustra esse;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Octavus Decimus, II 8:3)
ARISTOTELIS libri sunt, qui Problemata Physica inscribuntur, lepidissimi et elegantiarum omnigenus referti.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus Decimus, IV 2:1)
Antonii Iuliani in convivio ad quosdam Graecos lepidissima responsio.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus Decimus, IX 1:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION