라틴어 문장 검색

igitur si plus lingula vectis supra hypomochlion posita sub onus subierit et caput eius propius centrum pressiones habuerit, non poterit onus elevare, nisi, quemadmodum supra scriptum est, examinatio vectis longitudinis per caput neque ductionibus fuerit facta.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 3장13)
supra tabulam foramina quae ex canalibus habent egressum spiritus, sunt anuli adglutinati, quibus lingulae omnium includuntur organorum.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 8장15)
itaque veteribus parietibus nonnulli crustas excidentes pro abacis utuntur, ipsaque tectoria abacorum et speculorum divisionibus circa se prominentes habent expressiones.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEPTIMUS, 3장32)
tunc crassitudo dividenda est in partes novem et dimidiam, et secundum abacum in quattuor partibus volutarum secundum extremi abaci quadram lineae demittendae, quae cathetoe dicuntur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER TERTIUS, 5장21)
De lingula, quoniam est minus frequens, admonendum existimo, lingulam veteres dixisse gladiolum oblongum in speciem linguae factum, cuius meminit Naevius in tragoedia Hesiona.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, XXV 4:1)
item si sub onus vectis ferrei lingula subiecta fuerit neque eius caput pressione in imum, sed adversus in altitudinem extolletur, lingula fulta in areae solo habebit eam pro onere, oneris autem ipsius angulum pro pressione.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 3장11)

SEARCH

MENU NAVIGATION