라틴어 문장 검색

pro qua cetus eum vorat:
(ARCHIPOETA, II43)
signat abigo et amolior, vel prece adhibita vel quo alio modo.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus, XVI 10:3)
Rex interim, qui cum primum audierat quid in Hibernia gestum esset, haud multum commotus est, sed sperabat se nullo negotio copias Hibernicas (tanquam avium gregem) lapidis iactu dispersurum, atque examen istud apum cum rege suo veluti tinnitu et cymbalis abacturum.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SECUNDUM 11:28)
Itaque a primo usque thuris grano super altare pacis apud Bononiam incenso, Perkinus veluti fumo abactus est.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEXTUM 5:10)
Regis certe postulatum archiduci et dominationibus vestris iam a nobis exhibendum possit tale esse, ut, secuti regis Caroli exemplum, qui iampridem eum abegit, nebulonem istum e territoriis vestris eliminare velitis.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEXTUM 9:24)
7. Hoc etiam anno, licet rex a spiritibus et illusionibus non esset vexatus, quos aspersione partim sanguinis partim aquae abegerat, attamen apparitionibus quibusdam inquietabatur, semper ab eadem regione se ostentibus, familia scilicet Eboracensi.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM NONUM 7:1)
Amplectere, imo invita qui tibi adiumento sint et informationi ad muneris tui executionem, neque abige eos qui operam suam ad hoc tibi deferunt tanquam se ingerentes, sed potius cum favore eos allicias et recipias.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XI. DE MAGISTRATIBUS ET DIGNITATIBUS 3:25)
Etenim complures sermones prorsus abs re in ipso partu abigit.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXV. DE EXPEDIENDIS NEGOTIIS 4:4)
Verum in intellectu etiam noctem abigit et lumen infundit, confusione cogitationum dissipata.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXVII. DE AMICITIA 6:4)
Ante faciem eius ignis vorat, et post eum exurit flamma. Quasi hortus Eden terra coram eo, et post eum solitudo deserti; neque est quod effugiat eum.
(불가타 성경, 요엘서, 2장3)
Sed quaesita uorans saeua rapacitas
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, IV 13:1)
nam vorarunt Saracenos in laude victorie.
(CARMEN IN VICTORIAM PISANORUM164)
neque reprehendo, si offensus eorum est consuetudine, qui cotidie eiciendo vorandi facultatem moliuntur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, 3장69)
Quae omnia saepe intenduntur fitque ex his ulcus, quod phagedainam Graeci vocant, quia celeriter serpendo penetrandoque usque ossa corpus vorat.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 28장72)
neque reprehendo, si offensus eorum est consuetudine, qui cotidie eiciendo uorandi facultatem moliuntur.
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 3장 17:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION