라틴어 문장 검색

7. Usque ad hoc tempus rebellio Cornubiensis (de qua iam diximus) mihil affine habere visa est cum rebus gestis Perkini, nisi forte quod edictum Perkini promisso innuisset se exactiones et tributa deinceps aboliturum, eoque effecisset ut interdum erga illum non pessime animati essent.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM OCTAVUM 7:1)
Nam ex viginti quinque annorum centuriis, in quibus memoria et doctrina hominum fere versatur, vix sex centuriae seponi et excerpi possunt, quae scientiarum feraces earumve proventui utiles fuerunt.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 173:2)
Nemo adhuc tanta mentis constantia et rigore inventus est, ut decreverit et sibi imposuerit theorias et notiones communes penitus abolere, et intellectum abrasum et aequum ad particularia de integro applicare.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 232:1)
Itaque de abolendis prorsus usuris sermones facere ineptum foret.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXXIX. [= English XLI] DE USURA SIVE FOENERE 5:14)
Et testamentum David regi filio Iesse de tribu Iudae, hereditas viri coram gloria eius, hereditas Aaron et semini eius. Det vobis sapientiam in cor vestrum iudicare gentem suam in iustitia, ne abolerentur bona ipsorum, et gloria ipsorum in generationes aeternas.
(불가타 성경, 집회서, 45장31)
et famosissimum in toto orbe templum recuperarent et civitatem liberarent et leges, quae futurum erat ut abolerentur, restituerentur, Domino cum omni clementia propitio facto illis,
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 2장22)
Itane autem nullum est proprium uobis atque insitum bonum ut in externis ac sepositis rebus bona uestra quaeratis?
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, IX 4:5)
Certe, uti meminisse te arbitror, consulare imperium, quod libertatis principium fuerat, ob superbiam consulum uestri ueteres abolere cupiuerunt, qui ob eandem superbiam prius regium de ciuitate nomen abstulerant.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, XI 1:3)
iusto magnoque triumpho civiles abolete notas;
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:282)
nec tanti nomen stirpemque abolere Getarum, ut propius peterere, fuit.
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:30)
"nunc nunc, o socii, temeratae sumite tandem Italiae poenas, obsessi principis armis excusate nefas deploratumque Timavo vulnus et Alpinum gladiis abolete pudorem.
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:218)
Tum demum speculata deformitatem suam, pristinae imaginis abolet memoriam.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 35장 2:2)
Eadem pestis si fuerit vehementior, cedrinoliquore aboletur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 13장 2:6)
Sed ex his tribus generibus cohortales feminae proprie appellantur gallinae, mares autem galli, semimares capi, qui hoc nomine vocantur, cum sunt castrati libidinis abolendae causa.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 2장 3:1)
Mox istam curam sequens aetas abolevit, et lautitiae locupletum maria ipsa Neptunumque clauserunt, ut iam tum avorum memoria circumferretur Marcii Philippi velut urbanissimum, quod erat luxuriosi factum atque dictum.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 16장 3:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION