라틴어 문장 검색

quod syllabae nostrae in B litteram et D innituntur adeo aspere, ut plerique non antiquissimorum quidem, sed tamen veterum mollire temptaverint non solum aversa pro abversis dicendo, sed et in praepositione B litterae absonam et ipsam S subiiciendo.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 198:2)
Cum primum Burdigalam veni, litteras mihi tabellarius tuus obtulit plenas nectaris florum margaritarum, quibus silentium meum culpas et aliquos versuum meorum versibus poscis, qui tibi solent per musicum palati concavum tinnientes voce variata quasi tibiis multiforatilibus effundi.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius Lampridio suo salutem. 1:1)
haec ferme Romulo regnante domi militiaeque gesta, quorum nihil absonum fidei divinae originis divinitatisque post mortem creditae fuit, non animus in regno avito reciperando, non condendae urbis consilium, non bello ac pace firmandae.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 166:1)
nec absoni a voce motus erant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 15:2)
nunc adeam optimum est, prius quam incipit tinnire.
(티투스 마키우스 플라우투스, Asinaria, act 2, scene 485)
he, iam satis, uxor, comprime te, nimium tinnis, relinque aliquantum orationis, cras quod mecum litiges.
(티투스 마키우스 플라우투스, Casina, act 2, scene 376)
matronae tacitae spectent, tacitae rideant, canora hic voce sua tinnire temperent, domum sermones fabulandi conferant, ne et hic viris sint et domi molestiae.
(티투스 마키우스 플라우투스, Poenulus, PROLOGVS17)
Molestus ne sis, nimium [iam] tinnis;
(티투스 마키우스 플라우투스, Pseudolus, act 3, scene 2110)
numquam edepol temere tinnit tintinnabulum:
(티투스 마키우스 플라우투스, Trinummus, act 4, scene 2332)

SEARCH

MENU NAVIGATION