라틴어 문장 검색

ex pomis quodcumque neque acerbum neque acidum est;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 20장 2:1)
pomum quodcumque acidum uel acerbum est;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 21장 1:6)
acetum, omnia acria, acida, acerba, oleum;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 21장 1:7)
Lenes autem sunt sorbitio, pulticula, laganus, amilum, tisana, pinguis caro et quaecumque glutinosa est;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 22장 1:1)
Acria sunt omnia nimis austera, omnia acida, omnia salsa, et mel quidem, quo melius est, eo magis.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 22장 2:1)
Crassiorem autem pituitam faciunt oua sorbilia, halica, oriza, amulum, tisana, lac, bulbi, omniaque fere glutinosa.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 23장 1:1)
Extenuant eandem omnia salsa, atque acria atque acida.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 23장 1:2)
etiam quae acida sunt, quaeque contacta sale modice sunt;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 24장 1:2)
item panis sine fermento, et elota halica, uel oriza uel tisana;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 24장 1:3)
Quod si puer est qui laborat, neque tantum robur eius est, ut ei sanguis mitti possit, siti ei utendum est, ducenda aluus uel aqua uel tisanae cremore, tum denique is leuibus cibis nutriendus.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 7장 2:2)
Si siccus manet stomachus, protinus uel tisanae uel halicae uel orizae cremor dandus est, cum quo recens adeps cocta sit.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 7장 5:5)
Vltimum auxilium est in aluum tisanae uel halicae cremorem ex inferioribus partibus indere, siquidem id quoque uires tuetur.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 19장 5:5)
Cibus esse debet primo acer, ut alium, porrum, idque ipsum ex aceto, uel ex eodem intubus, ocimum, lactuca, dein lenis, ut sorbitio ex tisana uel ex halica uel ex amulo, lacte adiecto.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 22장 11:1)
Cibi uero esse debent neque nimium acres neque asperi, mel, lenticula, tragum, lac, tisana, pinguis caro, praecipueque porrum et quicquid cum hoc mixtum est.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 9장 3:2)
omnia acria atque acida remouenda.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 12장 5:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION