라틴어 문장 검색

Qui sicut multimodae aetatis vicaria facie fluctuabat, sic ejus staturam ancipitem, nunc quantitas minor humilius dehumabat, nunc aequilibratae mediocritatis libramina, staturae ampliabant inopiam, nunc audaci proceritate quantitatis, giganteis contendebat excessibus.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 68:3)
Natura, Dei gratia, mundanae civitatis prima vicaria procreatrix, Genio sibi alteri similem, eique per omnia serenatis fortunae blanditiis amicari.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 82:4)
O suprema coelestis principis fidelis vicaria, quae sub imperatoris aeterni auctoritate, fidelem administrationem nulla fermentatione corrumpis.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 87:20)
His ergo picturae solertiis Genio solemniter operam impendenti, Veritas tanquam patri filia verecunda ancillatione obsequens assistebat, quae non pruritu aphrodites promiscuo propagata, sed hoc solo Naturae natique geniali osculo fuerat derivata, cum Ilem speculum formarum meditantem, aeternalis salutavit idea, eam iconiae interpretis interventu vicario osculata.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 91:1)
Salvo [0467A] abhinc filio recepto aliisque consociis, cor longaevi patris in nimiam erigitur laetitiam, omniumque favore et plausu majorum et minorum, gloriosus juvenis attollitur una cum suis adjutoribus et convictoribus.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 98:11)
Nec mora, consilio ejusdem Roberti cardinalis, cleri quoque ac totius populi electione, Evermerus quidam, vir et clericus boni testimonii, praeclarus ac hilaris distributor eleemosynarum, vice et loco Dagoberti patriarcha constitutus successit, omni studio religionis ac bonae conversationis, in amore fraternitatis et charitate, illic in templo Dominici sepulcri Deo serviens, et regi Baldewino contra Sarracenos et incredulos fidelis adjutor existens.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 34:6)
nam si ea "facta, quæ pietatem et æstimationem etverecundiam nostram lædunt, et ut generaliter dicam, quæ contrabonos mores fiunt, nec nos facere posse credendum est, " ut leges dicunt, multo fortius Deus, adjutor omnium, talia facere dedignaretur, et supernos pro tali petitione iram suam induceret atque indignationem, quare etiamCato dixit:
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 79:19)
et tu orphano eris adiutor."
(ALBERTANO OF BRESCIA, SERMONES, Sermo II 14:4)
Licet enim Psalmus ille loquatur de Deo, tamen vicarius Dei et cuilibetqui est in Ecclesia dictum est:
(ALBERTANO OF BRESCIA, SERMONES, Sermo II 14:5)
"Factus est Dominus refugium pauperum,adiutor in oportunitatibus, in tribulatione."
(ALBERTANO OF BRESCIA, SERMONES, Sermo II 14:8)
adiutor corum, et protector eorum est."
(ALBERTANO OF BRESCIA, SERMONES, Sermo IV 10:5)
Per hoc minui studium suum existimans Paulus, ut erat in complicandis negotiis artifex dirus, unde ei Catenae indutum est cognomentum, vicarium ipsum eos quibus praeerat adhuc , ad sortem periculorum communium traxit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 5장 8:1)
Et nequid suspicaretur adversi venturus, vicarius eius (dum redit) Prosper missus est comes;
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 11장 5:1)
Inter quos Aristaenetus affectatam recens dioecensin curans vicaria potestate, quam Constantius ad honorem uxoris Eusebiae, Pietatis cognominarat, animam hoc casu cruciatam diutius exhalavit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVII, 7장 6:3)
Dum haec ita aguntur, Romae Artemius curans vicariam praefecturam, pro Basso quoque agebat, qui recens promotus urbi praefectus, fatali decesserat sorte, cuius administratio seditiones perpessa est turbulentas, nec memorabile quicquam habuit quod narrari sit dignum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVII, 11장 5:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION