라틴어 문장 검색

circa templa imagines, in theatro distincta radiis corona, suggestus in curia, fastigium in domo, mensis in caelo, ad hoc pater ipse patriae perpetuusque dictator, novissime, dubium an ipso volente, oblata pro rostris ab Antonio consule regni insignia.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM CIVILE CAESARIS ET POMPEI 91:1)
Hic tamen et supra quos diximus inferiores partibus egregie multis multoque minores, quamquam multa bene ac divinitus invenientes ex adyto tam quam cordis responsa dedere sanctius et multo certa ratione magis quam Pythia quae tripodi a Phoebi lauroque profatur, principiis tamen in rerum fecere ruinas et graviter magni magno cecidere ibi casu.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Primus 18:7)
Cave aestimes, mi Aviene, poetarum gregem, cum de dis fabulantur, non ab adytis plerumque philosophiae semina mutuari.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVII. 2:2)
Nam Aristoteles, qui Theologumena scripsit, Apollinem et Liberum patrem unum eundemque deum esse cum multis aliis argumentis adserat, etiam apud Ligyreos ait in Thracia esse adytum Libero consecratum ex quo redduntur oracula:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVIII. 1:2)
sed in hoc adyto vaticinaturi plurimo mero sumpto, uti apud Clarium aqua pota, effantur oracula.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVIII. 1:3)
Hae autem aetatum diversitates ad solem referuntur, ut parvulus videatur hiemali solstitio, qualem Aegyptii proferunt ex adyto die certa, quod tunc brevissimo die veluti parvus et infans videatur:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVIII. 10:1)
Nam ferunt hunc serpentem acie acutissima et pervigili naturam sideris huius imitari, atque ideo aedium adytorum oraculorum thesaurorum custodiam draconibus adsignari.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XX. 3:2)
Sed nos, quos crassa Minerva dedecet, non patiamur abstrusa esse adyta sacri poematis, sed archanorum sensuum investigato aditu doctorum cultu celebranda praebeamus reclusa penetralia.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XXIV. 13:1)
Sic ait, et manibus vittas Vestamque potentem, Aeternumque adytis effert penetralibus ignem.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, IV. 12:3)
Excessere omnes adytis arisque relictis Di quibus imperium hoc steterat.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, IX. 1:1)
Excessere omnes adytis arisque relictis Di, et ut tutelares designaret, adiecit:
(Macrobii Saturnalia, Liber III, IX. 14:2)
Ecce trahebatur a templo adytisque Minervae?
(Macrobii Saturnalia, Liber IV, III. 14:2)
adytisque Minervae:
(Macrobii Saturnalia, Liber IV, IV. 21:5)
Excessere omnes adytis arisque relictis Di. Hoc unde Virgilius dixerit, nullus inquirit:
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XXII. 7:1)
Ut vidit Paean vastos telluris hiatus Divinam spirare fidem, ventosque loquaces Exhalare solum, sacris se condidit antris, Incubuitque adyto, vates ibi factus Apollo.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 2:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION