라틴어 문장 검색

quapropter, etsi ad integrum conicere non possum, quantas tibi gratias Arelatenses 1 Reienses, 2 Avenniocus Arausionensis quoque et Albensis, Valentinaeque nec non et Tricastinae urbis possessor exsolvat, quia difficile est eorum ex asse vota metiri, quibus noveris alimoniam sine asse col- latam, Arverni tamen oppidi ego nomine uberes perquam gratias ago, cui ut succurrere meditarere, non te communio provinciae, non proximitas civitatis, non opportunitas fluvii, non oblatio pretii adduxit.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 6권, Sidonius Domino Papae Patienti salutem 8:1)
Formati estis ab isdem utique spiritibus, uti nos pro salute imperatoris sacrificare cogatis, et inposita est tam vobis necessitas cogendi quam nobis obligatio periclitandi.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 28장 1:6)
Rogaui et ego una cum illo, promittens etiam me elimosynas in alimoniam inopum dare, dum ille domum comitis pransurus, ac benedictionem daturus intraret.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. IV.9)
17. "Sed utcunque istae res, celsitudinem suam, si privatam personam tantum gereret devincere possent, satis tamen novit superiorem illam obligationem, quae se ad illa procuranda quae subditis suis praesidio et commodo esse possint obstringit, se itidem inferiore hoc obligationis genere exsolvere, nisi forte hoc sibi relinquat, ut si ad bellum celsutudo sua compulsa sit, illud sine acerbitate aut ambitione prosequatur.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM TERTIUM 17:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION