라틴어 문장 검색

dicitur autem hic versus intercalaris, qui fre- quenter post aliquantulos interponitur versus, sicut intercalares dies et mensis vocantur, qui interponuntur, ut ratio lunae solisque con- veniat.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA OCTAVA., commline 213)
Licet ex his eligant ea quae notatione et laude digna sint:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 17장 1:11)
Ego vero, inquit Brutus, et delector ista quasi notatione temporum et ad id quod instituisti, oratorum genera distinguere aetatibus, istam diligentiam esse accommodatam puto.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 19장 1:2)
quam facultatem et exercitatio dabit, ex qua consuetudo gignitur, et similium verborum conversa et immutata casibus aut traducta ex parte ad genus notatio et unius verbi imagine totius sententiae informatio pictoris cuiusdam summi ratione et modo formarum varietate locos distinguentis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 358:5)
C.D. 2.13 Cum artem ludicram scaenamque totam in probro ducerent, genus id hominum non modo honore civium reliquorum carere, sed etiam tribu moveri notatione censoria voluerunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Quartus 23:2)
Caeli enim distributio, quam ante dixi, et certarum rerum notatio docet, unde fulmen venerit, quo concesserit;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. TULLII CICERONIS DE DIVINATIONE LIBER SECUNDUS. 65:4)
de quibus Eudoxus, Platonis auditor, in astrologia iudicio doctissimorum hominum facile princeps, sic opinatur, id quod scriptum reliquit, Chaldaeis in praedictione et in notatione cuiusque vitae ex natali die minime esse credendum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. TULLII CICERONIS DE DIVINATIONE LIBER SECUNDUS. 129:2)
caeli enim distributio, quam ante dixi, et certarum rerum notatio docet, unde fulmen venerit, quo concesserit;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Secundus 65:4)
de quibus Eudoxus, Platonis auditor, in astrologia iudicio doctissimorum hominum facile princeps, sic opinatur, id quod scriptum reliquit, Chaldaeis in praedictione et in notatione cuiusque vitae ex natali die minime esse credendum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Secundus 129:2)
Ita notatio naturae et animadversio peperit artem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 55장 1:5)
- tum notatio, cum ex verbi vi argumentum aliquod elicitur hoc modo:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 2장 5:4)
Multa etiam ex notatione sumuntur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 8장 3:1)
nos autem novitatem verbi non satis apti fugientes genus hoc notationem appellamus, quia sunt verba rerum notae.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 8장 3:4)
multa igitur in disputando notatione eliciuntur ex verbo, ut cum quaeritur postliminium quid sit - non dico quae sint postlimini;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 8장 4:1)
Cuius est primus locus ex coniugatione, quam Graeci συζυγίαν vocant, finitimus notationi, de qua modo dictum est;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 9장 1:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION