라틴어 문장 검색

non enim dicit illic crocum solum esse debere.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 4권, commline 1092)
crocumque rubentem Sallustius in historiis ait "in qua crocum gignitur":
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 4권, commline 1821)
Licet hoc videre in reliquis sensibus, unguentis minus diu nos delectari summa et acerrima suavitate conditis quam his moderatis, et magis laudari quod terram quam quod crocum olere videatur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 99:1)
Cum autem aliquantum progressus esset, subito exaudivit hinnitum respexitque et equum alacrem laetus aspexit, cuius in iuba examen apium consederat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. Tullii Ciceronis de divinatione liber primus. 106:4)
cum autem aliquantum progressus esset, subito exaudivit hinnitum respexitque et equum alacrem laetus aspexit, cuius in iuba examen apium consederat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Primus 106:4)
cuius quidem vos maiestatem deducitis usque ad apium formicarumque perfectionem, ut etiam inter deos Myrmecides aliquis minutorum opusculorum fabricator fuisse videatur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 161:4)
Omnes enim placentae omniaque poma etiam minima vexatione contacta coeperunt effundere crocum, et usque ad os molestus umor ac cidere.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 60:9)
Interposito deinde spatio cum secundas mensas Trimalchio iussisset afferri, sustulerunt servi omnes mensas et alias attulerunt, scobemque croco et minio tinctam sparserunt et, quod nunquam ante videram, ex lapide speculari pulverem tritum.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 68:1)
. . Infra manus meas camellam vini posuit, et cum digitos pariter extensos porris apioque lustrasset, abellanas nuces cum precatione mersit in vinum.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 137:24)
tunc neque marmoreo pendebant vela theatro, nec fuerant liquido pulpita rubra croco;
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber I 1:66)
hostibus a domitis hostia nomen habet, ante, deos homini quod conciliare valeret, far erat et puri lucida mica salis, nondum pertulerat lacrimatas cortice murras acta per aequoreas hospita navis aquas, tura nec Euphrates nec miserat India costum, nec fuerant rubri cognita fila croci.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 1권195)
"lilia deciderant, violas arere videres, filaque punicei languida facta croci, saepe mihi Zephyrus dotes corrumpere noli ipsa tuas dixit:"
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 5권194)
Vobis picta croco et fulgenti murice vestis, desidiae cordi, iuvat indulgere choreis, et tunicae manicas et habent redimicula mitrae.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 9권 21:11)
ut Linus haec illi, divino carmine pastor, floribus atque apio crinis ornatus amaro, dixerit:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 전원시, ECLOGA VI.41)
Atque equidem, extremo ni iam sub fine laborum vela traham et terris festinem advertere proram, forsitan et, pingues hortos quae cura colendi ornaret, canerem, biferique rosaria Paesti, quoque modo potis gauderent intiba rivis et virides apio ripae, tortusque per herbam cresceret in ventrem cucumis;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 4권 7:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION