라틴어 문장 검색

pharetrata participium a feminino genere derivatum.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 6491)
et bene ea dicit philosophi, quae ad rusticum pertinent, ut 'tempora quae messor, quae curvus arator haberet'.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA TERTIA., commline 403)
Varro de scaenicis originibus vel in Scauro Triptolemum dicit, Nigidius sphaerae barbaricae sub virginis signo aratorem, quem Horon Aegyptii vocant, quod Horon Osiridis filium ab hoc educatum dicunt.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 1917)
it tristis arator morte iuvenci tristem dixit esse agricolam.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 5173)
deinde iste pater familias Asiaticus beatus, novus arator et idem pecuarius, cum ambularet in agro, animadvertit in hac ipsa centuria Populiana aedificium non ita magnum servumque M. Tulli Philinum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, PRO M. TVLLIO ORATIO, 8장 2:6)
queritur Sicilia tota C. Verrem ab aratoribus, cum frumentum sibi in cellam imperavisset, et cum esset tritici modius HS II, pro frumento in modios singulos duodenos sestertios exegisse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Quae Divinatio Dicitur, 10장1)
navem si poscat sibi peronatus arator Luciferi rudis, exclamet Melicerta perisse frontem de rebus.
(페르시우스, 풍자, satire 548)
Quis probet in silvis Cererem regnare iugosis, Lege pharetratae virginis arva coli?
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber primus, poem 17)
Nullus amor tanti est - abeas, pharetrate Cupido!
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber secundus, poem 51)
vivimus assiduis expertes pacis in armis, dura pharetrato bella movente Geta.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, Ex Ponto, poem 85)
erat aptior ensis vomere, cedebat taurus arator equo;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 1권388)
Concidere infelix validos miratur arator inter opus tauros medioque recumbere sulco;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 7권 46:5)
Hos aliquis tremula dum captat harundine pisces, aut pastor baculo stivave innixus arator vidit et obstipuit, quique aethera carpere possent credidit esse deos.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 22:8)
Namque pharetratus dum dat puer oscula matri, inscius exstanti destrinxit harundine pectus.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 10권 52:4)
Et nymphas tetigit nova res, et Amazone natus haud aliter stupuit, quam cum Tyrrhenus arator fatalem glaebam mediis adspexit in arvis sponte sua primum nulloque agitante moveri, sumere mox hominis terraeque amittere formam oraque venturis aperire recentia fatis (indigenae dixere Tagen, qui primus Etruscam edocuit gentem casus aperire futuros);
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 15권 46:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION