라틴어 문장 검색

nec circumspectabunt nec offerentibus se aliunde sensibus turbabuntur nec confundent ex diversis orationem velut salientes huc illuc nec usquam insistentes.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 239:4)
neque loco neque mortali cuiquam aut tempori satis credere, civis hostisque iuxta metuere, circumspectare omnia et omni strepitu pauescere, alio atque alio loco, saepe contra decus regium, noctu requiescere, interdum somno excitus arreptis armis tumultum facere:
(살루스티우스, The Jugurthine War, 72장4)
Quare ego mortem armatus expecto:"
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 70 26:4)
satis enim vitae instructus, satis armatus est."
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 109 8:5)
o me dignum, cui aut pudica contingat uxor, aut inpudica dum armatus est!
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., Adulterum cum adultera qui deprehenderit, dum utrumque corpus interficiat, sine fraude sit. Liceat adulterium in matre et filio uindicare. Vir fortis in bello manus perdidit. deprehendit adulterum cum uxore ex qua filium adulescentem habebat; imperauit fil18)
" Sic latro est etiam antequam manus inquinet, quia ad occidendum iam armatus est et habet spoliandi atque interficiendi voluntatem ;
(세네카, 행복론, Liber V 80:1)
gladiator quem armatus fugerat nudus insequitur, et praecipitati non quod inpulit tantum trahunt, sed quod occurrit.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 9, filia conscia in veneno privigni.14)
tandemque in turbam inermem quidem veneras sed de qua te nec armatus evolveres;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 3권, Sidonius Ecdicio suo Salutem. 6:2)
Crispine, mihi, cuneosque per omnes te meus absentem circumspectabit Achilles, sed venies melior - vatum non irrita currunt omina - . quique aquilas tibi nunc et castra recludit, idem omnes perferre gradus cingique superbis fascibus et patrias dabit insedisse curules.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 5권, laudes Crispini Vetti Bolani filii66)
cunctati aliquamdiu sunt, dum alius alium, ut proelium incipiant, circumspectant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 105:1)
circumspectare tum patriciorum voltus plebeii et inde libertatis captare auram unde servitutem timendo in eum statum rem publicam adduxerant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 390:1)
circumspectare omnibus fori partibus senatorem raroque usquam noscitare;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 407:2)
cum pavidus ille quid vellet quaereret Serviliusque causam dicendam esse proponeret crimenque a Minucio delatum ad senatum diluendum, Maelius recipere se in catervam suorum, et primum circumspectans tergiversari, postremo cum apparitor iussu magistri equitum duceret, ereptus a circumstantibus fugiensque fidem plebis Romanae implorare, et opprimi se consensu patrum dicere,
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 157:2)
altera ex parte nutant circumspectantibus galeae, et incerti trepidant applicantque se turbae;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 406:2)
ibi cum velut saeptos montium altitudo teneret Gallos circumspectarentque quanam per iuncta caelo iuga in alium orbem terrarum transirent, religio etiam tenuit quod allatum est advenas quaerentes agrum ab Saluum gente oppugnari.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 387:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION