라틴어 문장 검색

vomitus, deiectio, acidae res et austerae;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, 3장64)
Inde proximus cibus mediocris utilior est isque esse debet cum pane hesterno, vino austero meraco et carne assa cibisque omnibus quam siccissimis.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, 3장98)
si post cibum est, balneum, vinum austerum.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, 3장107)
Numquam vinum salsum bibere expedit, ne tenue quidem aut dulce, sed austerum et plenius, neque id ipsum pervetus.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, 6장8)
uti vino tenui et austero, et si post cibum, frigidis potius potionibus.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, 8장5)
At acetum et id vinum, quod paucorum annorum vel austerum vel pingue est, in media materia est;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 18장47)
Acria sunt omnia nimis austera, omnia acida, omnia salsa, et mel quidem, quo melius est, eo magis.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 22장4)
24. Stomacho autem aptissima sunt, quaecumque austera sunt;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 24장1)
vinum austerum, licet etiam asperum sit, item resinatum;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 24장13)
Refrigerant holera, quorum crudi caules adsumuntur, ut intubus et lactuca, et item coriandrum, cucumis, elixa curcurbita, beta, mora, cerasia, mala austera, pira fragilia, caro elixa, praecipueque acetum, sive cibus ex eo sive potio adsumitur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 27장2)
vinum austerum vel resinatum.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 28장9)
omnia dura, macra, austera, aspera, tosta, et in eadem carne assa potius quam elixa.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 30장8)
aqua frigida, maximeque pluvialis, vinum, acetum, et horum aliquo madens vel panis vel farina vel spongia vel cinis vel lana sucida vel etiam linteolum;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 33장9)
Calfacit vero ex qualibet farina cataplasma sive ex tritici sive farris sive hordei sive ervi sive lolii sive milii vel panicii vel lenticulae vel fabae vel lupini vel lini vel feni Graeci, ubi ea defervuit calidaque inposita est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 33장16)
Valentior tamen ad id omnis farina est ex mulso quam ex aqua cocta.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 33장17)

SEARCH

MENU NAVIGATION