라틴어 문장 검색

Hinc enim illa et apud Graecos exempla, Miltiadem, victorem domitoremque Persarum, nondum sanatis volneribus iis, quae corpore adverso in clarissima victoria accepisset, vitam ex hostium telis servatam in civium vinclis profudisse, et Themistoclem patria, quam liberavisset, pulsum atque proterritum non in Graeciae portus per se servatos, sed in barbariae sinus confugisse, quam adflixerat;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 8:1)
fluctum enim totius barbariae ferre urbs una non poterat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SEPTIMVS AD ATTICVM, letter 11 6:11)
quid enim ad ilium qui te captare vult, utrum tacentem inretiat te an loquentem?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 126:10)
nuper vero cum M. Antonius summam spem salutis bonis omnibus attulisset gravissimamque adulescens nobilissimus rei publicae partem fortissime suscepisset, atque illam beluam, iudici laqueos declinantem, iam inretitam teneret, qui locus, quod tempus illud, di immortales, fuit!
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 15장 2:5)
quid minus promptum ad pugnam, cum paenula inretitus, raeda impeditus, uxore paene constrictus esset?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 20장 2:4)
is enim se adulescens inprovida aetate inretierat erratis eaque commiserat, ut salvus esse non posset, si sanus esse coepisset.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 62:9)
quae barbaria India vastior aut agrestior?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 77:5)
nam praeter errantis barbariae aut adiectum aut deminutum clamorem miscebat Atellanicos versus, ut tune primum me etiam Vergilius offenderit.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 68:11)
At nunc barbaria est grandis, habere nihil.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber tertius, poem 83)
barbaria noster abundat amor.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber II 72:4)
an mihi barbaria vivendum semper in ista, inque Tomitana condar oportet humo?
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 3권, poem 12)
"vivit adhuc vitamque tibi debere fatetur, quam prius a miti Caesare munus habet, te sibi, cum fugeret, memori solet ore referre barbariae tutas exhibuisse vias:
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 4권, poem 514)
- urbes inter inhumanae nomina barbariae;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 3권, poem 92)
Siquis adhuc istic meminit Nasonis adempti, et superest sine me nomen in urbe meum, suppositum stellis numquam tangentibus aequor me sciat In media vivere barbaria.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 3권, poem 101)
aequus erit scriptis, quorum cognoverit esse exilium tempus barbariamque locum:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 3권, poem 1417)

SEARCH

MENU NAVIGATION